PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 328

Facsimile

propinquitas sit eiusdem rationis, tunc melius est accipere medium seu proximiorem in medio. Veluti in exemplo dato, si Mercurius esset in quarto, gradu Librae, et Mars in quinto Geminorum, tunc melius esset ponere quintam partem Tauri in ascendente, quam quartam. Sed ubi esset distantia contraria, ut in exemplo priore, melius est potentiorem planetam observare, quam propinquitatem numerorum.

Ex hoc patet quod modi habendi verum ascendens sunt tres, primus est, ut per astrolabium habeatur, et hic est firmissimus. Dicit Haly quod astrolabium inventum fuit ab Abraham tempore Salomonis, vel ab Astor, unde astrolabium quasi Astoris linea. Lab enim lineam significat Arabice, sed astrolabium dicitur ad ἀστρολάβων, quod est capiens astra. Secundus modus est ex directionibus effectuum, qui consequuntur, hunc praetermisit Ptolemaeus qui praesupponit nativitatem proximam esse, imo nec quicquam scire astrologum de nato an masculus, an foemina, an vivus, an mortuus, nedum ut sciat, qui illi contigerint. Nos vero non curamus nisi ut quae praedicantur vera sint. Utraque via defendi potest, sed Ptolemaeus praesupponit quod quilibet debeat uti omnibus auxiliis quibus potest ad tuendum honorem suum, veritatemque indagendam. Ob id si effectuum aliquem habeas, Ptolemaeus vult pro principali illum observes, dirigasque et iuxta illud genituram constituas. Verum non ad exactam graduum constitutionem hoc facit, quoniam plerunque, ut videbitur propter processus tempus variatur. Tertius modus est quem nuper descripsimus, ut ex domino coniunctionis, vel oppositionis loci Solis et Lunae proxime procedentis, inquiratur.

Iuxta hoc sequitur sequitnr B difficillima et longa et maxime necessaria dubitatio, quae duo habet capita, et est, cuius causa iam nihil usque ad hanc diem, nisi a paucis, illustre in hac scientia apparuit. Est autem talis, ut a primo capite initium ducam, scilicet quomodo possit haec ratio de numero signi planetae dominantis in loco lumarium esse vera, nam si est vera generaliter, non esset bonum uti astrolabio, si vero non est vera generaliter, ut Ptolemaeus fateri videtur, scilicet ut verum ascendens sumptum per observationem astrolabii concordet cum ascendente invento per hanc viam numerorum, homo habebit duo ascendentia, et duo decreta stellarum. Gratia exempli, in prima genitura ponamus quod rex illius pater iusserit observari ascendens per astrolabium, et quod sit primus gradus Virginis, dederitque illam genituram alicui egregio astrologo iudicandam iuxta viam Ptolemaei, hanc vero ministri ipsius regis mihi, qui nesciens eam esse astrolabio sumptam, reduxi per hanc regulam Ptolemaei ad metam 29. partis Leonis ascendentis. Itaque secundum Ptolemaeum fient duo iudicia distincta, genere, qualitate, magnitudine, et tempore futurorum, omnino distincta de eodem, quod esse non potest, ut vera sint ambo. Secunda difficultas est quoniam homo non nascitur in uno momento, ut videtur praesupponere Ptolemaeus, sed primum, vertitur in utero utque tunc non potest amplius reverti, nec manere in utero. Secundum frangit tunicam qua circumcingitur, tertio prodit capite, si tamen secundum naturam nascatur. Quarto prodit totus, quinto et ultimo abscinditur umbilicus aut inter nascendum frangitur, quae quinque actiones nunquam minus claudunt temporis a primo ad ultimum tribus horis, plerunque autem plus una die, nonnunquam tribus diebus, ut quando nos nati sumus, et quandoque etiam plus. Vel igitur omnia habebunt vim vel unum tantum, si omnia quomodo poterimus habere aliquid certi? Si unum tantum unde illud debemus sumere? Si enim sumamus a nativitate quando exit caput, nondum totus ortus est? Si vero cum totus ortus est? Istud videtur voluntarium, cum sit arbitrio obstetricum. Si vero a spacio inter ortum capitis et totius, illud aliquando prolixum est, ut dixi, proptera dico primo quod ortus infantis est secundum certum tempus, in quo toto tem-