re diximus, si qui calumniari velint, merito caeci prorsus habeantur.
〈Commentarius〉
Clara est sententia huius loci quoniam mathematicae demonstrationes reprehendi non possunt, neque enim in his, teste Aristotele decipi hominem contingit, aut aberrare propterea qui eam scientiam reprehendere ausus fuerit, vitio aliquo animi, velut odio disciplinae aut livore profitentium, aut petulantia obcaecatus est. Verum dicet quispiam non ne ab Averroem eccentrici et epicycli reprehenduntur? Qui tamen ad genus demonstrativum procul dubio pertinent? Hos autem Ptolemaeus in sua Magna compositione supponit, sed non est ita, namque Ptolemaeus neutrum horum esse supponit, sed dicit si ita esset, ratio motuum astrorum et experimenta servari possent. Conclusiones igitur quae demonstrantur in scientia a Ptolemaeo sunt admodum certae, quamvis media sint ficta neque hoc inconvenit, nam cum Archimedes sphaerae magnitudinem, tum illius superficiei per conos demonstrat, quae intus clauduntur, quique sphaerae spatium complent, fictis utitur mediis, non enim sphaera conis constat neque si coni inscriberentur illam complere possent, nisi prorsus essent infiniti, infinitum autem esse non potest.
Textus VIII
Sed altera praebet sane non levem occasionem insectatoribus, nam alii difficultate cognitionis adducti scientiam esse negant, alii quia non facile quae impendere sciant possint evitari, inutilem etiam finem cognitionis criminantur.
〈Commentarius〉
Nunc declarat partem scientiae quae ad iudicia spectat, propter difficultatem occasionem praebere maledicendi de arte duobus modis, altero quidem quod vera non sit, reliquo quod et si vera sit, inutilis tamen censeri debeat, ex quo patet difficiliorem esse hanc scientiam, scientia motus astrorum. Tum vero relicta expositione duarum illarum obiectionum transit ad contradicendum, verum nos decet prius exponere rationem Phavorini superius tactam qua non veritatem artis oppugnabat, nam de hac quidam quibus forsitan temporis abundantia erat non unum sed multos, atque etiam praegrandes scripsere libros, adeo quibusdam iudicium perversum est atque corruptum, ut propter ambitionem aut stultitiam velint tantum temporis multumque laboris in oppugnanda veritate consumere, sed eam qua inutilem docet esse artem etiam si vera sit. Eratque ratio sane persuasiva, dicebat enim si quae futura sunt mala, averti nequeunt et nos diuturno metu torquent atque discruciant. Sin bona, omnino etiam non praescientibus ventura erunt, atque maiore cum voluptate, nam eam dulcedinem quam repentina felicitas affert, cognitio antequam veniat et expectatio aufert. Itaque si futura necessario ventura sunt, praescita aut minorem voluptatem afferunt aut maiorem tristitiam, cui rationi Ptolemaeus respondet uno verbo quod futura possunt immutari. At Phavorinus dicet quod talia futura non erunt si mutari queant. Verum Ptolemaeus respondebit quod futura non sunt per se futura, sed in comparatione, velut si praesciam calorem magnum et sitim occisuram oves meas in aedito monte pascentes excavato specu et fonte non morientur. Ergo astrologia non est de rebus futuris, sed comparatione causarum ad suos effectus solum, his autem contingit ut futuri sint.
Textus IX
Proinde antequam ad explicationem singillatim accedamus placuit exponere rationem utriusque quatenus et possit hoc modo, et utile sit praenosci futura, posse autem priore loco disputabimus.
〈Commentarius〉