PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 108

Facsimile

ter quos Galenus, tum etiam Hippocrates, tempora anni magis ab his quam a Solis locis distinxerint. Et ut aliquid pro exemplo adducam, nonne Canicula exoriens mundum immenso aestu afficit, maria turbat, plantas arescere facit, canes in rabiem agit, siccatque cuncta, ut contra Arcturus exoriens pluvias et imbres facit? Quod etiam in configurationibus maxime autem coniunctionibus magnorum syderum, et in his praecipue qui contrariis sunt domibus, hae autem sunt quatuor, Solis et Lunae cum Saturno, Mercurii cum Iove, Veneris cum Marte, facile quilibet perspicere potest, nam modo venti, modo imbres magni, modo frigus immensum fit. Ratione vero sic agitur quoniam planetae cum iunguntur Soli, illius augent vim aut minuunt, omne enim corpus corpori iunctum, aut illud impedit aut confirmat, quo fit, ut cum ex eodem genere sint, ut etiam illius potentiam varient, augeant minuantque atque id verum est de corporibus quae cum lumine coniuncta sunt. Nam si quis ingenti faci exiguam candelam approximaverit, videbit et lumen et opus variari, nam et prius lumen confundetur aliqua ex parte, et diversa erit ratio caloris, maiorque ex parte ubi lumen ipsum affuerit. Atque haec ita fiunt, cum tamen candela ipsa neque colligat, neque reflectat lumen ipsius facis. Rursus vero loco candelae speculum applicetur quanquam exiguum, videbis quantam varietatem et in lumine, et in calore, et in umbris pariat. Modo vero sydera cum Sole vicem et speculi, et candelae referunt, nec parva adeo sunt, imo quaedam parum diametri comparatione a Solis magnitudine differunt, veluti Iupiter et Saturnus et Canicula, quam etiam Sole longe maiore esse haud dubium est, manifestum facit quantam mutationem in influxibus Solis atque operibus factura sint. Videtur enim actio Solis maxima esse atque praecipua, non tamen sola atque invariabilis, quod autem ita sit per Lunae cum Sole congressus hoc demonstrat. Nam procul dubio iam de Luna conclusum est quod multa operetur et agat quasi per se, ergo etiam cum Sole agere et operari manifestum est, per ea quae nuper adduximus exempla. Sed et commentator pro exemplo addit quod tria faciunt ad temperiem hyemis, Mars in Cancro et Leone, Saturnus in Aquario, et Iuppiter cum Sole, eadem aestatem aestuosam et longissimam reddunt. Ratione quidem clara conspicuaque, nam Saturnus cum plurimum abest, frigus augere non potest, Mars quidam parvus Sol est, Iuppiter cum Sole calorem illius maxime auget et fovet. Contrariis rationibus hyems saeva et aestas temperata fiet, ut si Sol et Mars, et Iuppiter absint in Aquario, Saturnus vero in Cancro vel Leone. Illud igitur idem eadem ratione et in aliis syderibus manifestum erit, verum inquit, cum reliqua sydera omnia tardius motu proprio longe quam Luna moveanur, iccirco tribus de causis, quarum tamen tantum duas explicat, syderum aliorum opera obscuriora sunt quam Lunae. Prima quod propter tarditatem, non adeo frequenter licet observare actiones eorum. Secundo quod tempus exquisitum non adeo licet habere declinationis, aut coniunctionis vel occultationis, aut cum primum apparere incipit propter motus tarditatem, unde incerta fit observationis ratio. Tertia quia eadem tarditate fit ut opus ipsum sensim fiat, quod autem sensim fit occultius est, quem quod statim etiam si longe sit maius, veluti de motu Solis in coelo et lapidis proiecti in aere, si alter ad alterum comparetur liquet. Quae si quis consideret non modo in temporum constitutionibus sed etiam in seminibus serendis propagandisque plantis, caeterisque aliis utpote pecoribus et iumentis procreandis sydera esse causas atque observanda esse existimabit. Testimonium vero sumit a pastoribus et agricolis, qui ex ventorum varietate proventum segetum et propagationem animalium certa ratione coniectantur at vero ventos cum ad generalem pertineant constitutionem ex syderum configurationibus pendere docuit. Igitur a primo ad ultimum propagationes animalium et proventus segetum, taliaque omnia eiuscemodi a syderibus pendent. Et ut breviter dicam quicquid in universo fit, seu ad temporum mutationes pertineat, seu ad generationem interi-