PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 429

Facsimile

siderandos esse dominos, ostendit ex capite ultimo quarti libri, habendam esse ipsius loci considerationem. Unde qui qni B occurrunt in directione etiam radiis quadratis, aut oppositis, ut ibi docet sunt administratores loci. Attamen si ab initio fuerunt contrarii puta domini loci oppositi nocent. Qui vero nocent ab initio, utpote si sors sit in Scorpione, et Sol in Tauro paribus gradibus Sol non nocet sorti, et hoc bene nota, sed est illi inimicus, ita ut cum directione, vel processu, vel per ingressum devenerit dominium sortis ad Solem bona devolventur ad fiscum. Non ergo Sol nocet sorte, quia ab initio radiis oppositis illam afficiat sed quia cum radiis oppositis illam afficiat, ubi ad illum devenerit dominium offendet illam, non quae est in radice, sed directione vel processu, aut ingressu. Hoc autem tantum interest, quod si sors afficeretur perpetuo, paupertas et detrimenta significarentur, sicut si domini male afficerentur. Non affecta autem sorte sic, sed solum inimicis planetis in occursationibus detrimenta solum eveniunt non semper. Idem de beneficis.

Eadem vero regula, ut dixi, in processibus tenet. Sed etsi secundum locum et Iovem considerabis, multumque illis tribuas, non errabis Aliter me nihil lucratum omnino fuisset necesse, cum tamen non tam parum sum lucratus, quam parum mihi ex lucro superfuit. Si igitur ad partem fortunae respicias Venus, Mercurius et Saturnus in octava genitura illi dominantur. Qui cum sint concordes et in propriis locis, et absque maleficarum testimonio stabiles, et nunquam de futuras opes decernunt. Quia tamen absque testimonio luminarium, et in cadentibus locis omnes, paucas et minus quam mediocres. Et ita semper fuit.

Textus V

Verum Saturnus divitias largitur per aedificia, navigationes, agriculturam, Iupiter per ea quae ipsi concredita sunt per praefecturas, per sacerdotia, Mars per militiam et exercitus ductationem, Venus amicorum et foeminarum donis et beneficiis. Mercurius per eloquentiam et negotiationem. Peculiariter autem Saturnus fortunarum sorti conciliatus, si cum Iove configuratus fuerit haeraeditates donat, maxime quando in supernatibus angulis hoc acciderit, Iove occidente in bicorpori signo aut applicationem ad Lunam habente; tunc enim ad liberorum procreationem deducti alienorum heraedes scribuntur.

〈Commentarius〉

Quod per se significant clarum est. Cum vero nihil sit quod adeo et repente, et multum divites reddat homines, quam haereditates, ob id causam huius tam conspicuae rei, et ab hominibus desideratae docere voluit. Magnarum igitur opum et tarde venientium, ac cum multis difficultatibus, duos planetas maxime divitiarum significatores causas esse docuit et tardos, hi sunt Saturnus et Iuppiter. Et quia per haereditatem bonum haeredi, et malum morienti advenit, Saturnus pro malefica, Iuppiter pro benefico assumendus est, et haec est prima conditi. Secunda quod ambo sint in angulis superioribus, quia haereditates sunt res magnae et conspicuae praesertim integrae et locupletum, ideo ut sint magnae indigent locis potentibus quales sunt anguli, et conspicuae indigent angulis supra terram, qui sunt coeli medium et occidens. Occidens propter mortem eius, qui haereditatem relinquit, coeli medium ob magnam felicitatem. In occidente Iovem, in coeli medio Saturnum constituit. Haec enim est ars Ptolemaei, ut commutationem et participationem maxime observaret. Cum enim hoc ex concordia Saturni et Iovis provenire deberet, oportet