Textus LV
Quantum ad accuratiorem minutiorum eventuum observationem attinet, sunt peculiaria quaedam his considerandis schemata ab eventibus crebris ex similibus configurationibus originem habentibus annotata et collecta. Orbitates enim portenduntur alterius quidem oculi, quando Luna solitaria in praefatis angulis reperitur aut cum Sole congrediens aut ei ex adversum posita, et cum in alerutra reliquarum erga Solem configurationum, applicatur nebulosarum stellarum alicui in signifero conversantium, ut iis quae in Cancri constellatione sunt aut Pleiadi, aciei quoque sagittae Sagittarii, et aculeo Scorpionis, partibusque Leonis circa Berenices crinem, item urnae Aquarii, amplius quando Mars aut Saturnus ad Lunam in angulis sitam et occidentalem ipsi orientales ascenderint, aut hi ipsi in centris constituti, Solem antecesserint. Si vero ambobus luminibus sive in eodem signo sive ex opposito, sicut diximus, sitis configurentur, matutini quidem ad Solem comparati, ad Lunam vero vespertini utrique oculo minitantur. Mars quidem a plaga aut pulsatione ferro aut ustione coecitatem inducit, et si Mercurio conciliatus est in palaestris et gymnasiis aut ab hominum malorum incursibus. Saturnus vero per suffusionem, frigus, glaucomata et his similia.
〈Commentarius〉
Tradita ratione generali, docet modo singularia et primo circa nobilissimam partem corporis, et operationem, id est, visum. Et explicat quatuor modos, seu potius tres, nam quartus est compositus ex secundo et tertio et primus modus est quadruplex. Primus est, ut Luna sit sola in ascendente vel septima domo, et applicet uni stellae nebulosae signiferi et numerat sex Pleiades Asinos, cuspidem Sagittarii, aculeum Scorpionis, urnam Aquarii, et quae in Leone sunt iuxta crinem Berenicis. Circa quod notandum est, quod quatuor sunt loci facientes vitia in oculis. Primus est nebulosarum stellarum, secundus Lacteae Viae, tertius stellarum, quae sunt naturae Solis et Martis, vel Lunae et Martis, quartus stellarum occultarum. Praeterea scias quod etiam in aliis angulis quandoque fiunt coecitates, ut in figura subiecta patet. Nam cum dictum esset mihi, vidissemque puellam coecam ambobus oculis praedixi necessarium esse, ut Luna multum affligeretur, oblata figura apparuit Luna cadens et combusta in angulo cum Iove cadente combusto, et in angulo, et cum Mercurio et cum stella occulta ex zodiaco, et Iuppiter erat in cauda sua, et Venus etiam impedita, et Saturnus in centro imi coeli dominus loci luminarium, et Iovis, et cum tribus stellis de natura Martis et Lunae, quarum una etiam est nebulosa, et omnes planetae in Via Lactea et sub terra. Ideo coecitas erit incurabilis, quae incepit a paralysi quarto anno coecitatis, et processit ex dilatione pupillae ideo erit brevis vitae etiam, vel saltem morbosa toto tempore vitae suae. Sunt enim beneficae impeditae, et ambo luminaria impedita, et omnia in angulis et sub terra, et Saturnus dominus omnium in centro imi et coeli cum nodo. Est autem ex gente illustri. Secundus modus est quod Luna sit in quadratro dextro vel sinistro. Solis cum his omnibus et est peior. Tertius modus est si his stantibus Luna sit in opposito Solis et manifestum est, quod est adhuc secundo deterior. Quartus si fuerit coniuncta Soli cum his, scilicet, ut sit