Corvi, martiae et saturniae sunt.
Argo navis lucidas stellas habet saturnias et ioviales.
Centauri humana figura, stellas complectitur venerias et mercuriales. Equina habet splendidas, venerias et ioviales. Quae in fera sunt splendidae, Saturnum referunt et nonnihil Martem. Quae vero in ara, Venerem, et aliquantulum Saturnum.
Corona Australis stellas habet splendidas natura saturnias et mercuriales.
〈Commentarius〉
Hic textus per se manifestus est, nec longa indiget declaratione, adeo ut Haly pauca circa illum dicat, commentator vero ignotus etiam videatur praetermittere illius expositionem. Quamobrem solum cum essent quaedam circa illum adnotanda totum in unum redegi. Itaque videtur primum illud animadvertendum duobus modis stellarum fixarum notitiam effectuum haberi, uno quidem modo per experimentum, quod certe securissimum est, altero per rationem. Ob id igitur Ptolemaeus docet experimento vires illarum cognitas fuisse. Quo autem experimento facile est intelligere, quod ex observationibus Chaldaeorum et Aegyptiorum, cum Sol vel Luna eis iungebantur, per longitudinem deprehensae sunt vires. Solis quidem propter magnitudinem effectuum et naturae simplicitatem, et reditum annuum ad illas, tum moram unius diei aut etiam plurium. Ultimo propter exortus qui quidem ad multos dies extenditur cum fixa primum ante Solem sub aurorae tempore ab oriente emergit, Lunae vero propter frequentes coniunctiones certissimasque, tum vero magnitudinem effectuum et maxime in mari ob aestus, et naturae simplicitatem, et luminis delationem. Quinque igitur modis et a Solis coniunctione, et a Lunae, seu accessibus et recessibus fixarum naturam antiqui venati sunt. Licuit et in coniunctionibus aliorum planetarum et dum emergerent occiderentve, tam in temporum mutationibus, quam etiam genituris, et dum coeli medium, seu cor occuparent, in genituris tamen tantum, et ex locorum natura quibus super verticem feruntur, aliquid de natura illarum intelligere. Ratione vero etiam quinque modis, aut magnitudine quaecunque enim sunt maiores, eo sunt efficatiores, parvae autem imbecilles lumine, quaecunque lucidum habent illustria omnia faciunt, seu bona, seu mala tenebrosae obscuritatem mentis, et intellectus, atque aliorum effectuum rursus quae densum habent lumen, efficaces, quae rarum, debiliores, quae plurimum scintillant, ut Canicula, magnas conturbationes efficiunt et maria agitant, et proditiones suscitant, et mentes hominum inquietas reddunt. Rubrae quoque, hoc autem ad colorem petinet, Marti assimilantur, ut plumbeae Saturno, et clarae micantes Soli, atque aliae, ut dictum est, a nobis in decem libris astronomicis, quibus titulus est Supplementum ephemeridum. Loco vero, quoniam robustissimae sunt quae circa viam Solis locum habent unde dicebat Haly, quod cor Leonis cum sit secundae magnitudinis propter robur, hoc autem illi inest quia maxime propinquus est eclypticae, numeratur inter stellas primae magnitudinis. Est enim efficacissima omnium earum ferme quae in coelo sunt. Causa est, quoniam a Solis lumine et dum praesens est, et per radios vehementius illustrantur stellae, quae in via Solis sunt quam quae extra illam. Proximae his quae usque ad octo gradus (ea enim est latitudo Veneris maxima ab eclyptica) distant seu australes seu boreales. Causam reddebat Haly, quoniam cum fixae plurimum absint a terra, et proprio motu tardissime moveantut, vis illarum ad terram non defertur. Quaecunque igitur proximiores sunt eclypticae erraticarum, quae illis iunguntur beneficio, vires ad nos transmittunt. Ideoque et frequentius quan-