PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 399

Facsimile

contingit quod cum Mercurius ingenio praesit, Luna moribus, plerosque stultos afflicta potius Luna quam Mercurio fieri, cum tamen contrarium potius contingere deberet. Sed, ut dixi, afflicta Luna nati a communi consuetudine declinant, et ob id stulti iudicantur. Mercurio autem laborante, ingenium fit obtusum, segne, et turbulentum hoc tamen cum non adeo sit conspicuum hominibus, vere stultos facit, non tamen ita videri.

Textus LXV

Cum vero multiplices sint animae motionum et variae formae, merito sane et hanc considerationem non simpliciter et temere instituerimus, sed per multam ac variam observationem. Ac signorum quidem qui Mercurium et Lunam et dominium in eos exercentia sydera circumsistunt differentiae multum momenti adferunt ad peculiares animorum dotes, et rationem habentium ad praedictorum astrorum genus configurationes ad Solem et angulos, ac denique peculiaris uniuscuiusque syderis ad animae affectiones procreandas natura.

〈Commentarius〉

Quod iam dixi constans est scilicet non Lunam, non Mercurium inspiciendos esse, sed eorum locos, hic vero declarat quomodo istud sit observandum, atque id ex quinque. Primum est locus ipse tam Mercurii, quam Lunae. Secundum est dominus illorum locorum, tertium est constitutio colligatorum, ut ita dicam planetarum cum illis locis, vel cum dominis eorum habitus ad Solem, quartum habitus eorundem ad angulos, quintum et ultimum peculiaris cuiusque syderis respicientis, vel coniuncti illis locis proprietas ac natura ad animae qualitatem declarandam, quae omnia singillatim exponet.

Circa quod notandum est, quod ut dicebat Haly in commento, si Mercurius sit robustior Luna, anima rationalis vincet sensitivam et maxime si Mercurius sit in signis longarum ascensionum, et Luna in signis brevium. Dico ego addendum esse quod sit Mercurius in signis imperantibus, Luna in obedientibus, tunc enim omnibus numeris rationalis anima sensibili imperabit, contrariis causis sensibilis imperat rationali atque id est, longe frequentius, adeo ut si videas in illis genituris iam adductis quantumvis sapientissimorum virorum, in omnibus ferme praeterquam Erasmi et patris nostri Luna Mercurio dominatur. In nostra vero vehementius quam vellem, ob id enim odio habemur quod cum aliis non sentimus. Causa autem cur tot homines sensilibus pareant, tam pauci rationi, a Ptolemaeo exposita est, quia Mercurius rationi, Luna animae sensitivae praeest at Luna plerunque validior est Mercurio, propter duas causas. Prima quia longe maior est corpore et validior lumine. Secunda quia Mercurius propter parvam distantiam loci eius a Sole semper plerunque est sub radiis eius.

Ex his liquet planetas in centro ascendentis vel iuxta maximas circa animi affectus vires habere. Etenim vix fieri potest, quin in Mercurii loco, aut Lunae aliquam habeant potestatem, qua ascendenti communicata simul et ob anguli robur maxime animum afficiunt. Saturnus igitur cautos, Iuppiter eruditos, Mars efficaces, Sol graves, Venus foecundos, Mercurios promptos, Luna comes facit.

Textus LXVI

Signa igitur mobilia, ut generatim dicamus, publicolas mentes generant civilium forensiumque negotiorum cupidas, ampli-