tanto minus quanto remotiores quod si in solari fuerint ocidentales, aut in lunari orientales eo minus quo fuerint propiores ipsi eclypsi. Eademque ratio in quantitate eclypsis servanda erit, nam si umbra perfecta fiat et maxima in Luna quae fieri possit, totum genus definitum afficietur, si dimidium fiat maximae umbrae, tunc vero ferme tota Luna eclypsabitur, dimidium definiti generis afficietur. Propterea in eclypsibus Solis quantitatem partis obscuratae observabis, in Lunae autem ipsius umbrae.
〈II.8〉 Caput VIII
Textus XLI: De modis futurorum
Quarto loco proposita fuit a nobis exquisitio modorum praecogniti eventus, hoc est in bonum ne an malum illi evasuri et quales per utrunque in sua specie futuri essent. Hoc ipsum declarat naturalis efficientia stellarum dominantium in authoritatum locis, et cum ipsarum secum tum etiam cum iis locis in quibus ipse fuerint commistio.
〈Commentarius〉
Erat quartum genus conditionum futurorum qualitas ipsa eventuum. Id autem superius declaratum est. Ex duobus autem venatur, stella quidem dominante in locis et eas quae illi commiscentur, seu quae commiscentur et ipsae dominentur seu non. Nam prius dixit plures dominos aliquando necesse fore ut accipiamus. Ponamus exemplum, fiat eclypsis Solis in initio Capricorni, sitque in medio coeli Saturnus disponet, ipse vero sit in decima parte Aquarii, Iuppiter vero in nona parte Librae, Mercurius autem Saturno applicet ex fine Capricorni, tunc hic accipiemus qualitatem significationis a Saturno primum, inde Mercurio, deinde Iove. Rursus fiat eclypsis Solis in Leone parte quidem vigesima quarta, sit vero tunc Sol in undecima, ascendat autem in eo finitore Librae pars vigesima quarta. Quoniam igitur Sol excluditur ab hoc negocio Iuppiter dominabitur loco deliquii finem ibi habens et trigonum Saturnus vero cum Mercurio et Venere loco ascendentis. Sint autem omnes hi planetae in Virginis principio quod signum est domus, altitudoque Mercurii, fiet Mercurius omnium dominus, inde vero Iuppiter, post Saturnus, ultima erit Venus. Itaque non tam inspiciendum qui planetae dominentur, quam qui non dominentur pauci enim sunt qui non dominentur. Atque in his qui dominantur respicere oportet ordinem ipsum. Itaque iam vides discrimen loci effectus qui a signo eclypsis et visione eiusdem sumitur et temporis quod sumitur a loco deliquii inter orientem et occidentem. Habetur et de subiecto quod ex loco deliquii, locoque stellarum dominantium. Et qualitate eventus quae sumitur a natura stellarum dominantium deliquio et cardini, et quae illis commiscentur vel radiis, vel quia dominae sint locorum in quibus ipsae stellae sint constitutae.
Textus XLII
Nam Sol et Luna ut principes omnium imperium et edictionem penes se habent, authores effectionum et dominationis ius stellis committentes ipsorumque stellarum aut vires augent aut imminuunt. At quibus stellis potestas contigit commistionis earum consideratio demonstrat eventuum modos.
〈Commentarius〉