bae vel qualiter ascendunt ad meridiei circulum, vel ambae aequaliter descendunt seu quod non nisi partibus quae supra terram sunt, vim tribuat Ptolemaeus, aliis autem oppositionis causa, tandem id constat, atque ea ratio maxima est, a septimo loco ad quartum ascendere astra, a quarto autem ad horizontem seu ascendens, descendere. His regulis manifeste declaravit Ptolemaeus non solum quae astra essent masculina aut foeminina, sed et quae validiora et imbecilliora. Nam tres superiores ac Sol, cum maximi sint inferiorum comparatione et altiores, potentiores sunt foemininis minoribus atque inferioribus, inferiores enim foeminini sunt. Mercurius enim qualitate masculinus est, imbecillitate foemininus.
〈I.6〉 Caput VI
Textus XXXIII: De diurnis et nocturnis
Praeterea cum evidentia temporum discrimina dies et nox efficiat et diurnum quidem spacium masculum censeatur, propter calorem et rerum gerendarum opportunitatem, nocturnum vero foemininum, propter insitum humorem illi et acquiescendi convenientiam, stellarum quoque consimili ratione nocturnam esse docuere Venerem et Lunam, diurnos Solem et stellam Iovis promiscuum Mercurium, sicut matutina in figura diurnus, in vespertina nocturnus habeatur. Utrique etiam conditioni attribuere maleficarum alteram, secuti non similitudinem, sed diversitatem naturarum. Nam si stellis bonae constitutionis similia applicata fuerint, augentur vires bonitatis illarum, sed exitialibus admista dissimilia coercent vehementiam maliciae illarum. Qua de re frigidam Saturni stellam attribuere calori diurno, ac Martis siccam humiditati nocturnae; hoc enim modo utraque ad temperatam conditionem accedet postquam a contraria constitutione correcta moderationemque adepta fuerit.
〈Commentarius〉
Post temperiem ac sexum docuit errantium naturam tempori congruentem, naturalem in omnibus secutus rationem, ut scilicet, temperatis similia tribueret, unde Soli et Iovi diem propter calorem, Veneri et Lunae noctem ob humidum planetae enim hi temperati sunt, et qualitates tantum duae ut dixi, calor et humidum, in Sole autem et Iove calorem humidum et omnem aliam qualitatem superare docuimus, velut in Venere et Luna humidum superat calorem, longeque magis aliam omnem qualitatem. Saturnus autem et Mars non ut reliqui sunt accipiendi, diurni et nocturni ob naturam suam, sed ut minus noceant. Ita ut Saturnus est diurnus, quia minus nocere potest, cum sit minus frigidus, ideo etiam minus siccus, quia frigidum non redditur siccius, nisi frigiditate aucta, ut in nocte tempore enim hyemis non magis siccatur terraque in nocte per glaciem, ita Mars cum sit calidus et siccus noctu redditur frigidior et ideo humidior, quoniam in aestate non magis siccatur terra a calore quam in die. Sic igitur Mars cum sit diurnus efficitur nocturnus quia minus nocet est enim temperatior et humidior. Intelligi autem potest trifariam nocturnus vel diurnus, vel quod nativitas sit, utpote noctura, et hic sensus non est verus si enim tum sit sub terra duplici afficietur malo, et quod