lorum membra graviter laedit, sed non simpliciter hoc fit, verum quia Saturni corpus minorem habet quam homini conveniat, caliditatem. Rursus dubitabis, quia iunctus Lunae frigiditatem auget, maxime hyemis tempore? Sed id etiam fit, quia cum Saturni calor minor sit quam Lunae ut tepida aqua ferventi mixta, minus calidam efficit fervente et quae minus calida est tepida, tepidae, reddit minus quam tepidam. Itaque Saturni calor calori Lunae iunctus, minorem illum reddit. Verum dices, etiam cum solus Saturnus ascendit absque aliis stellis frigus auget. Causa est pulcherrima, quia cum, ut dictum est in libris De subtilitate, aer sponte sit frigidissimus qualemcunque consequitur caliditatem, ab astris consequitur Saturnus vero cum omni alio astro frigidior sit, semper refrigerat, dum aliorum opus impedit.
Sciendum est etiam quod uniuscuiusque syderis lumen proprium, est magnitudine, multitudine, tenuitate, et claritate ab aliis diversum quod vero reflectitur, cum sit Solis, purissimum est, tenuissimum atque densissimum, ob id etiam concoquere potest, calefacit et humectat. Quamobrem Ptolemeus Soli et Lunae proprie et maxime vitae principia tribuit. His visis, ad textus expositionem accedo Luna cum sit terrae propinquissima, plus in illam agit lumine suo, elevatque vapores ex parte humidiore, nam ex sicca non possunt elevari, ideo humectat et madefacit aerem. Est alia causa quae a Ptolemaeo adducitur, scilicet cur Luna trahat vapores manifeste a terra, et humectet, quia non habet a quo impediatur. Nam licet Venus et Iuppiter humectent et madefaciant, cum tamen Mercurius et Luna intercipiantur, non potest adeo esse manifestum opus illorum. Tertia causa est a Ptolemaeo declarata cum dixit, quod propter lumen Solis habet vim excalefaciendi, et est clarum, quia lumen illud, ut dixi, est densum, purum, et tenue humectat autem utroque lumine, scilicet proprio et Solis, sed calefacit solum manifeste lumine Solis. Calor enim illius proprius est ferme similis calori Saturni. Dixit quod propter hoc mollit corpora et putrefacit mollit quidem quia humectat, omne autem corpus tantum habet molliciei quantum et humidi. Verum putrefacit quia humidum et calidum augentur, sed humidum a duobus caloribus, scilicet proprio et Solis, calidum ab uno tantum. Quapropter humido vincente calorem, fit putredo, nam putredo prohibetur, vel quia calor dominatur humido, vel quia deficit humidum, vel quia deficit calidum modo Luna dominante nihil horum fieri potest, igitur Luna putredinis causa est. Sed dubitatur, quoniam Luna plena luminibus frigus maximum fit in hyeme? augetur enim frigus apud nos a novilunio ad plenilunium, tametsi Luna cum recedat a coniunctione Solis, quia est in signis australibus veniat ad nos, igitur Luna videtur esse frigida. Sed hoc est casu, non per se vapores enim plurimos elevat a terra, qui cum sint frigidissimi aerem magis infrigidant. Nam et Sol a tropico Capricorni recedens hanc ob causam magis infrigidat et saeviorem facit hyemen. Par autem est ratio de Sole per triginta partes Capricorni, et de Luna donec pervenerit ad oppositum Solis peragratis ferme ducentis partibus signiferi, nam Luna est longe tepidior Sole, cum igitur Sol per triginta illos gradus in quibus accedit ad nos, deberet minuere hyemem, et tamen auget, Luna idem faciet per totam illam medietatem qua ad nos accedit, eadem ratione.
Ex his vero quae a Ptolemaeo dicta sunt quaedam excipiuntur, primum, quod Luna significat omnia quae sunt secundo loco, velut inter metalla argentum. Similiter et omnia quae humido abundant, ut cerebrum in homine, et oculos, et medullas, et etiam in animalibus, haec enim valde correspondent naturae Lunae, quia sunt vehementer humida et parum calida. Ideo nihil mirum est quod ovium medulla et oculi felium sequantur incrementa Lunae. Tertium, quod cum Luna sit velocis motus, significat etiam eos qui sunt in assiduo motu, velut nuncios et cursores. Quartum, quod cum agat ratione humidae qua-