rum proportione respondentes capiti et caudae, id est, sectiones ubi planetae eclypticam transiere eundo ad meridiem et Boream et quaedam signa detruncata, quae sunt Aries, Taurus et reliqua, quae in textu ponuntur.
Inquit Haly ego praedixi gibbositatem, quae duravit duodecim mensibus in nativitate, in qua Luna erat iuncta cum Marte et capite Draconis in duodecima domo, qui erant in quadrato aspectu Solis cum Iove, qui in tertia erant et temporis quantitas tot mensium quotus est numerus annorum revolutionis Iovis, quia Iuppiter sub Solis radiis positus erat. Ego vero observavi frequenter caudam maxime cum Luna, et persaepe cum aliis planetis in angulis constitutam obliquos quoquomodo efficere. Itaque diligenter inspiciendum cum nodos planetis iunctos in angulis inveneris.
Textus LIX
Verumenimvero vitia ut plurimum eveniunt in signis tropicis et aequinoctialibus Luna versante. In verno quidem signo potissimum ex vitiligine, in aestivo ex impetigine, in autumnali ex lepra, in hyberno ex lentigine, et id genus aliis.
〈Commentarius〉
Hoc est quintum vitium, quod ad cutim pertinet solum et carnes, et levius est caeteris. Est autem clara textus sententia, modo per lepram intelligas squamosam scabiem et profundam, non elephantiasim. Significare potest et dominus ascendentis damnatus hoc modo in autumnali signo, quemadmodum in nostra genitura. Proportione autem respondent morbi temporibus. Levissima est vitiligo, quae solam cutem foedat, gravior impetigo, quae colorem pilorum mutat, profundius in carne haeret, deterior lepra autumno respondens, pruritum enim adducit.
Textus LX
Morbi vero accidere plerumque solent, quando in praedictis constitutionibus malefici configurantur, modo contrario, videlicet vespertini cum Sole, cum Luna matutini. In genere vero Saturnus ventres frigidos efficit, supervacuis humoribus plenos, pituitosos, defluxibus obnoxios, tenues, valetudinarios, disentericos, tussientes et aegre sordes tussi eiicientes, colicos, leprosos, amplius foeminas ex utero laborantes. Mars sanguinem expuentes, atra bile detentos, anhelosos propter affectum pulmonem, scabiosos et qui nunquam non vel in scissuris vel ustulationibus, aut tectioribus corporis partibus laborent, fistulis nimirum, sanguinis effluxibus, adustionibus etiam ac succensis depascentibusque ulceribus, foeminas amplius praeter haec abortibus aut foetus mutili et inchoati enixibus et corrosionibus solet involvere.
〈Commentarius〉
Debilioribus constitutionibus fiunt morbi ideoque cum maleficae ante Lunam, refugit enim Luna ob proprii motus celeritatem vel post Solem, debiles enim sunt, peculiariter vero Saturnus morbus facit longos frigidos, et ea membra afficit, quae sunt exanguia, et quae tamen officio addicta sunt, veluti ventriculum. Pulmones vero ob defluxiones, quia cerebrum laedit. Et ut una regula omnia comprehendam, Iuppiter et Venus veri assimilantur, et temperatae constitutioni, Mars aestati, Saturnus hyemi, Mercurius autumno. Vide igitur qui nam morbi aestate et hyeme vigeant, et tales unicuique maleficae tribues, quae illi tempori assimiletur.