sunt plus distare semicirculo. Et ideo cum res reducat ad idem melius fuisset illa verba non apponere et forsan non sunt Ptolemaei.
〈III.13〉 Caput XIII
Textus XXXII: Quos eligere conveniat vitae gubernatores
Praeferendus sane est in diurnis genituris Sol, si in apheticis locis expertus fuerit, si minus Luna, si neque haec illi qui plura obtinent ad dominandum suffragia et Solis loco et proxime elapsae coniunctioni ac horoscopo, hoc est cum suffragiorum quinque genera sunt is qui tria ad unum horum locorum aut plura possidet. Postremo si neque hoc usu venit horoscopum praeferimus. Noctu vero quidem Lunam consulimus, deinde Solem post qui maiorem habet suffragiorum copiam ad Lunae locum moderandum praecedentis quoque oppositionis ac partis fortunae. Sin minus si coniunctio luminarium praecesserit, horoscopum accipimus at si oppositio partem fortunae; si neque hoc licebit horoscopus vitae transigendae praeerit. Si vero et ambo luminaria et propriae conditionis gubernator in locis apheticis fuerint, id quod maioris dominii fuerit seligendum est. Tunc demum gubernatorem utrisque luminibus anteferimus, quando honorificentiorem occupat locum et ad utrasque conditiones gubernandi ius habet.
〈Commentarius〉
Tres facit ordines, primum de die praeferendo Solem si in loco fuerit aphetico, ex quinque domibus dictis superius et pari conditione semper intelligas, inde Lunam si Sol aptus non fuerit, inde si Luna apta non est, gubernatorem accipiemus, qui tres ex quinque dignitatibus habuerit in tribus locis, scilicet loco Solis, loco coniunctionis praecedentis, et loco ascendentis et sit gubernator ille in loco aphetico et si hic aptus non est relinquetur ascendens. Secundus ordo est, in nocte accipiemus primo Lunam si erit in loco aphetico, et si non, Solem si fuerit in illis vigintiquinque gradus, qui sequuntur ascendens, si non, accipiemus gubernatorem, qui habeat tres ex quinque dignitatibus in tribus locis, scilicet loco Lunae, loco oppositionis luminarium praecedentis nativitatem, et loco partis fortunae, si talis gubernator fuerit in loco aphetico, quod si non, si coniunctio praecessit nativitatem accipies ascendens, quia Sol favet ascendenti. Si oppositio accipe partem fortunae, si sit in loco aphetico, si non, accipe rursus ascendens. Tertius ordo est quod si sint tres principales aphetae, scilicet Sol et Luna, et gubernator locorum praedictorum in locis apheticis, tunc praepones ex Sole et Luna illum, qui fuerit potentior. Gratia exempli, si de die Luna sit in decima, et Sol sit in nona, praepones Lunam Soli, et si Luna esset in decima, et Sol in undecima, tunc erunt ferme pares, praepone igitur illum ex his, qui fuerit in maiore dignitate, quod si parva fuerit differentia, vide si cui illorum dominus loci coniungatur, vel cum benigno aspectu respiciat, similiter si de nocte Luna esset in nona, vel in septima, praeferes Solem illi, si sit in ascendente, et maxime si fuerit iuxta gradum ascendentis, vel in dignitate sua, dum modo sit intra vigintiquinque gradus dictos. Et in his casibus indigemus magna coniectura et iudicio bono et maxime, quia ut