PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 259

Facsimile

tium coitus, sed etiam inter has et alias similis naturae, sive inerrantes sive loca signiferi, necnon quid cum hic errantibus familiaritatis intercedat inspicere oporteat.

〈Commentarius〉

Non oportet solum errantes ipsas ipsarumque mistiones considerare, sed etiam mistionem cum fixis stellis et cum locis familiaritatem. Et quanquam familiaritatem intelligamus radios atque dominium, hic tamen coniunctionem potius intelligit atque aequalem ascensum. Hic autem est quadruplex ut superius demonstratum est, unus est quando sunt planeta et fixa stella in eodem circulo parvo, et ex eadem parte, et vocantur intuentia se ut Gemini et Cancer, sic tamen ut partes partibus respondeant ut superius dictum est. Secundus, ut sint in similibus circulis et aequalibus, sed in diversis partibus declinationum ut una stella sit borealis, altera australis et vocantur imperantia et obedientia, veluti in octava genitura Venus et Mercurius, sunt cum stellis extra formam Leonis de natura Saturni et Veneris. Et Iuppiter afficitur a stella quae vocatur sequens in dextra vertebra Aquarii, sed parum, quia est parva, et in alia latitudine. Tertius modus est ut sint in eodem circulo magno meridiei et hic est duplex vel in eadem parte, et sic est validior, utpote quod sint in medio coeli simul vel in diversis partibus, ut cum una fuerit in medio coeli, altera sit in imo. Quarta erit ut sint in eodem finitore et hoc potest trifariam contingere, vel quod simul oriantur, vel simul occidant, vel una oriente, altera occidat. His omnibus modis planetae a fixis vel a locis afficiuntur, item applicatione, ac separationes ac loco, fixae vero etiam radiis a planeti afficiuntur.

Textus XLV

Saturnus ubi solus dominationem fuerit sortitus, corrumpit generaliter frigore. Peculiares autem sunt huius cum in homines illa corruptio cadit, morbi diuturni, tabes, marcores, humores, molestiae et fluxiones, febres quartanae, tum exilia, inopia, angustiae, luctus, terrores, mortes, potissimum aetate provectorum. Bruta fere apta hominum usui comminuit, rebus ipsis morbifera mala infert ut illis vescentes similia in mala devenientes intereant. In aere excitat frigus horrendum, glaciosum, nebulosum, pestilens, tempestates adversas, densas nubes, caligines, item nivis magnam vim non oportune, sed contrarie unde serpentum noxia hominibus multitudo concreta existere consuevit. In fluviis ac mari communiter, hyemes, naufragia, difficiles cursus, piscium penuriam et interitus; peculiariter autem vorticosos in mari fluctus et fluviorum exundationes et aquarum depravationes. Terra vero frugum caritatem, penuriam, vastitatem, potissimum earum quae necessaria sunt ad victum immittit per erucas, locustas, aquarum inundationes, nimborum impetus, grandinem aut alia huiusmodi, quae usque eo procedunt ut fame similique pernicie homines extinguant.

Iuppiter solus nactus dominium, generaliter incrementa rebus confert. Sed peculiariter cum eventus in humanum genus exeunt, largitur gloriam, amicitias, tranquillitatem, pacem, rem familiarem auget, corpus animumque componit, conficit dona et beneficia a