PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 430

Facsimile

ut alter alteri cedat mutuo, ut etiam mortales in consiliis facere solent. Quod si omnino in talibus angulis non essent, sed puta in undecimo loco pro coeli corde legata pro integris haereditatibus, et in nono minora etiam significaret, idem in octavo pro accidente. Id vero ad secundum pertinet necessarium. Tertium est ut Iupiter in signo sit communi, vel Luna illi applicet, vel ab eo separetur. Hoc enim significat duo in unum coeuntia, fit autem multis modis, unum enarrat consuetum Lacedaemoniorum tempore, vir infoecundus deligebat iuvenem, qui cum propria uxore concumberet, itaque filius natus duos habebat patres, legitimum non naturalem maritum matris. Et naturalem non legitimum, iuvenem a quo erat procreatus. Mortuo legitimo, naturalis cum filio succedebat. Alius modus hoc tempore honestior, frater permittit fratri ut uxorem ducat, filiique et ipse maiori in haereditatem tum lege, tum consensu succedunt. Alius modus duo contrahunt fraternitatem et eorum altero mortuo, alter succedit. Ut Mediolani Marcus Antonio Iacobo Baldovino, quos ambos novimus. De aliis forsan etiam intelligit, qui adulterini filii a matribus coniugi supponuntur, eodem modo alias mixtiones interpraetaberis. E quibus est quod Saturnus, Marti commixtus eos facit Chyrurgos optimos, si bene dispositi sint, et eorum alter opificio praefectus.

Textus VI

Ac si quidem stellae eiusdem sectae cum ipsis gubernatoribus, gubernationis testimonia ipsae contulerint possessiones illabefactas conservant; si vero stellae contrariae sectae elevantur supra loca dominium exercentia aut iis succedunt, labefactationem significant futuram bonorum.

〈Commentarius〉

Istud totum declaratum est superius. Si enim dominis opum maleficae felices concordent rapinis assiduis opes augebuntur. Si discordent a latronibus, furibus et publicanis diripientur. Si fortunae causae discordent iudiciis peribunt. Si auxiliabuntur iudiciis et fide augebuntur. Proprium autem est Marti et Veneri disperdere opes. Mars per rixas et ludos, et venationes, ac dilapidationes, Venus ob luxum, scorta, delitias, incuriam, vestes et talia. Saturnus, Marte et Mercurio facit alchymistas. Qui tandem in monetae adulterinae fabricatores transeunt, plerunque poenas dantes. Et scias quod Saturnus solus proprie paupertatis imo mendicitatis auctor est, ut Iuppiter non solum divitiarum, sed opum et affluentiae.

Textus VII

Cuius eventus tempus in genere accipere licet ex stellarum id efficientium ad angulos, et succedentia loca annutu.

〈Commentarius〉

Annuunt sive innuunt tempus generale stellarum tam dominarum, quam super eas elevatarum constitutiones ad angulos. In angulis in iuventute, in centris statim in succedentibus media aetate, in cadentibus fero et in senectute. Unde etiam in cadentibus habentes fortunarum significatores non omnino de divitiis desperare debent. Verum cum etiam haec aetas sit brevis et inepta laboribus, in paucis admodum id contingit, et etiam plerunque parum. Itaque pauci sunt, qui si ad summam senectutem perveniant, non videant variam in divitiis fortunam. Idem vero dices de occidentalibus quartis et orientalibus mundi. Et rursus de earum situ in comparatione ad Solem. Manifestum vero est quod pro propriis temporibus in sorte profectionem, et directionem observare convenit, ut infra docebit, non dominum illius, ita ut generalia tempora dominis, propria locis ipsis tribuantur.