tres ipsi superiores e regione Soli diametrantur diamentrantur] diametrantnr, ipsi calentiores sunt. Tres superiores in imo supercilii constituti sunt immedio repedationis Soli diametri saltem, secundum medios motus atque occidentes oriente Sole et orientes Sole occidente. Propterea acronychi graece dicuntur, quod uno nomine explicari non potest, ex acronycho instationem secundam dexteram motus epicicli vel sinistram ordine ad Solem arentiores sunt, inde ad occultationem frigidiores sunt et causa est dicta in Luna, sed quaerunt cur Veneris et Mercurii nihil meminit. Arabes Ptolemaei interpretes credunt duos inferiores etiam ascititias complexiones admittere atque variari, licet non eodem modo ut explanant, sed pace horum Ptolemaeus solum quatuor ascititias complexiones admittere autumat, Lunam ipsam et tres superiores, inferiores vero minime, cuius causam affert Graecus sine nomine, quia ille non possunt e Sole usque in diametrum distare. Cum Venus et Mercurius propter motus celeritatem semper Soli propinqui inveniantur, huius etiam positonis est Porphyrius philosophus in suis eruditionibus. Solum enim tres ascititias complexiones admittere contendit, caeteros duos minime sed etiam Lunam vult cum tribus convenire, hinc patent et aetates quatuor stellar⟨u⟩m et Lunae. Iuvenculi enim fiunt planetae cum apparent usque ad primam stationem et Luna ad primum dichotomum virescunt. Hinc ad acronychum et Luna ad plenilunium senescunt, hinc ad secundam stationem et dividualitatem Luna, fiunt vero decrepiti in reliquo statu, haec de tribus, sed quoniam planetae possunt ad Solem et ad se comparari de his ad Solem comparatis egimus, de iis modo ad se comparatis transigamus. Planetae itaque coniunguntur vel corpore vel configuratione vel neutro modo, si neutro modo eas qualitates exuscitant, quas apti sunt efficere per comparationem ad Solem, ut si sint in primo cum Sole statu humescunt, si in secundo calescunt, si in tertio arescunt, si in ultimo frigescunt et hoc ait Ptolemaeus. At in conversione ipsa ac peragratione absoluta nulla relatione habita inter eos, eo agunt quo cum Sole configurantur, hoc est pro conditione status quem cum Sole habent at si coniunguntur sive corpore sive configuratione, quamquam multas qualitates nobis afferant. Quatenus ipsi multi sunt, mixtum tamen eventum agent eam in qualitatem, quae a praedominante natura evenit, ut si coniunctione Saturnus praedominetur, qualitas e praedominio saturna erit, eodem modo in caeteris fit. Sententiam hanc Ptolemaeus etiam in Libro centum enunciatorum ita scribit, cum Saturnus Iuppiterque coniunguntur, uter eorum sublimior sit, vide ac iuxta illius naturam pronuntiato, idem etiam in caeteris stellis facito, hoc enunciatum est LXIII. Verum sententia haec in loco presenti sufficientior est, quando quidem quid agant planetae absolute et quid in comparatione invicem hic declarent, at ibi tantum quid agant coniuncti. Hic attentione dignum esset primo quid superior sive praedominans stella sit, secundo de genere, tempore et loco eventorum esset statuendum, sed quoniam de iis in Libro de nostarum calamitat⟨u⟩m causis diximus. Haec satis, sufficit enim nobis haec excitasse quando quidem non res astronomicas sed eruditiones nunc scribamus.
⟨12⟩ Enuntiatum decimum secundum: De non errantium stellarum potestate
Cum consequens sit deinceps et non errantium naturas pro cuiusque propria qualitate percurrere, peculiaritates, quae per simile ad errantium naturas in iis observantur, transigamus et primo ipsas, quae per medium circulum se habent formas.
Hactenus de complexionibus insitis et ascititis deque potestatibus ac operationibus luminum et quinque planetarum perfecit. Transit nunc ad stellas non errantes, quaeque fixae dicuntur, cum non tot differentiis motus moveantur veluti quinque erraticae et de iis eruditiones leves scribit ad apotelesmata tantum proficientes. Verum intractando de iis primo imagines ipsas, quae sunt per medium zodiaci exequitur, quaeque interdum