PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 14v

Facsimile

etiam ab aliis ponuntur in ore, ab aliis in fronte, unde vero dicantur hae Pliades, illae Hyades, Hyginio relinquo. Quantum vero ad astrologos attinet, has stellas, qui hora geniturae cum Luna horoscopantes habuerit, magnus et clarus erit. Quas si Iuppiter feliciter irradiaverit exercitum ducet ac terra marique multa geret, demum offenso principe mala morte peribit. Licet autem ut dictum est Ioviae naturae sint, tamen qui eas ortus sui tempore in occiduo cardine habuerit, a maleficis stellis percussas naufragus morietur. Quod si beneficae etiam stellae illas feliciter invehuntur, nihil ominus repentina illi mors ex nimio coitu aut inter convivia crapulasque portenditur. Quando etiam siquis Lunam in Pliadibus lumine vacuam nascens habuerit a Marte aut Saturno hostiliter percussam, oculis capietur. Graecus sine nomine huic imagini suis in eruditionibus iuxta partium ordinem varias ascribit regiones, capiti quidem mediam locaque huic proxima, Pliadem, ciprum, lateri sinistro Arabiam et loca circa, humeris Persen et Caucasam regionem. Subcurvationi ascribunt, odoratui Aethiopiam fronte elœmain, cornibus Carcedoniam, mediis partibus Armeniam, Indicam, Germaniam, haec de regionibus.

⟨15⟩ Enuntiatum XV

Stellarum vero quae in Geminis sunt, quae quidem ad pedes constitutae sunt, similes Mercurio vires habent quadam etiam ex parte Venerem imitantur. Limpidae, quae in fœmoribus collocantur, Saturno similes sunt. Ex duabus, quae in capitibus splendescunt, splendescunt] splendescuut altera quae in anteriori capite est, quae Apolinis stella dicitur Mercurio similis est. Altera, quae in capite posteriori fulget, quae Herculis stella apellatur, Marti.

Tertia stellati signiferi imago est quae grecae Didymi dicitur, latine Gemini sive Gemelli. Hanc naturales philosophi geminis adiiciunt, quod hominibus praesunt et potissimum gemellis. Perspectivi vero quod lineae tractae ex stellis ad stellas Geminorum figuras claudunt. Poetae Castorem et Pollucem imaginem ferunt esse hanc quod omnium fratrum amantissimi, neque de principatu contaendentes neque ullam rem sine consilio agentes, a Iove inter notissima sydera constituti sunt, haec generatim de geminis. Per partes vero Ptolemaeus annotavit stellas pedum, quas principaliter mercuriales, secundario venereas vult esse stellas fœmoris dicens esse saturnias, has Hyginius ponit in genibus quod forsitan Ptolemaeus sentit. Nam meros graece latine est tum fœmur, tum cossa, tum inguen, tum crus, etiam et genu. Itemque animadvertit stellas amborum capitum, quae communi nomine a Babyloniis Albegat nuncupantur, speciali vero, quae in capite anteriori caput Canis, quae in posteriori caput subsequens Geminorum. Graece vero, quae in capite anteriori stella Apollinis estque Mercurio similis, quae fulget in capite posteriori stella dicitur Herculis, Marti conveniens. Hyginius numerat stellas XVIII, quas (si placet) lege. Graecus sine nomine huic adiicit regiones differentes, anterioribus partibus Indicam et loca huic finitima. Itemque Celticam, Galaciam, Tratiam atque Bœotiam, partibus mediis Aegyptum, Libyam, Romanos, Arabiam, Syriam, haec de regionibus.

⟨16⟩ Enuntiatum XVI

Stellarum vero Cancri, illae quidem duae, quae ad pedes sitae sunt. Easdem, quas stella Mercurii vires habent, Martis quoque naturam quadam ex parte sequuntur. Quae sunt ad Chelas, Saturni ac Mercurii qualitates retinent. Nebulosa vero vertigo, quae est in eius pectore, quod Praesepe vocatur, Martis Lunaeque vires habet. Stellae vero, quae afini vocantur, ad ipsum Praesepe constituti, Marti ac Soli similes esse perhibentur.

Quarta caeli stellati imago est quae graece