PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 27r

Facsimile

An vero ordo Materni contrarius sit ordini primo alibi diximus. Iis ad amussim pensitatis Ptolemaeus in praesenti enunciato non tantum in totum capere masculina et fœminina signa, sed etiam cuiuslibet geniturae horoscopum masculinum capere docet atque ita continuatim unum uni, apponendo (ut diximus) fœminam iuxta marem et noctem iuxta diem, haec quantum ad sexum locorum. De conversivis solidis et bicorporeis agamus post haec petentes ex observationibus mathematicis, Lunam ipsam caeterarum stellarum esse celerrimam, quae ratio docebit ut illud ipsum signum conversivorum sit principium quod tenet Luna geniturae tempore, quando ipsa sit conversioni et celeri mutationi aptissima. Rursus etiam (ut Arabs Ptolemaei interpres ait) virtus Lunae sequitur virtutem Solis, uti virtus uxoris sequitur virtutem mariti, qua ratione fit ut quemadmodum motus naturalis generalis et annuus motum Solis sectetur, ita motus particularis menstruus cursum Lunae. Quando Sol XII uno anno peragret signa Luna uno mense, ut igitur e Sole sunt in anno quattuor tropica iuxta quattuor horas, tia e Luna immense erunt quattuor etiam. Iure itaque antiqui e signo quod geniturae tempore tenet Luna principium conversivorum assumpserunt. Verbi causa teneat Luna Taurum, Taurus erit signorum tropicorum immense primum, Leo secundum, Scorpius III, Aquarius IIII, quae ratio etiam docet ut primum solidorum immense sit Gemini, secundum Virgo, III Sagittarius, IIII Pisces. Itemque bicorporeorum immense primum erit Cancer, II Libra, III Capricornus, ultimum Aries, haec Ptolemaeus hic.

⟨35⟩ XXXV: De masculinis et fœminis quadripar[i]tiis

Sunt qui universa quadripartia dividentes matutina quidem atque masculina ab horoscopo usque in culmen esse putant. Itemque et pro contraria illi positione, eaquoque quae ab occasu sunt usque in imum. Reliqua vero duo quadripartia vesperascere atque fœminescere autumant. Dedicarunt etiam dodecatemoriis ipsis alias innumeras nomenclaturas ab eorundem formis, dicentes alia quadrupeda, alia sylvestria, item alia principalia, alia fœcunda et caetera id genus. Quae cum inde causam et declarationem perspicuam habeant, superfluum putavimus connumerare et quando talium formationum necessitas continget, in principiis eorum ubi surget utilitas commemorare poterimus.

Quattuor (ut diximus) in quadripartia divisum est omne cœlum. Ab horoscopo usque in culmen tractus (ut inquit Porphyrius) subsolannus est, a culmine ad occasum notius, ab occasu in imum libycus, ab imo in ortum Boreus. Primus et tertius masculescunt dictas ob causas, caeteri fœminescunt, quare ea signa, quae in tractu sunt masculino mascules⟨c⟩unt, quae in fœminino fœminescunt. Demum a numerosa et vana veterum signorum divisione et multiplicatione se excusat, quando ipse promittat de illis dicere ubi oportebit, haec Ptolemaeus tradit de dodecatemoriis. Picus in Libro confutationum VI refellere videtur divisionem signorum in XII, tamen dum incipit contra divisionem signorum loqui capite IIII ad aliud orationem convertit, in quo nunc non est disputandum, sed quando de iurisdictionibus stellarum loquemur. Illud tamen quod ex longa oratione collegi videtur esse contra divisionem signorum, hoc modo ulla signa illa XII, hoc est duodenaria divisio signorum est a natura in cœlo ipso aut ad commodum supputationum exquisita. Si quidem ad commodum exquisita, nulla ratio erit cur stellae in eodem signo iunctae, sint magis iunctae quam in diversis signis dummodo minoribus distent partibus. Si a natura erit haec divisio in XII, non erit a natura divisio cuiusque signi in XXX partes et si divisio signi in XXX partes erit a natura, divisio cuiusque partis in LX minutias non erit naturalis et ita omnis cœli divisio ad commodum supponnis erit ficta. Pace tanti viri dixeri haec ratio non cogit, iam