similia facile similibus conveniunt, simul atque consiliantur. Itemque subiecta dominantibus, inferiora superioribus, lege etiam naturae cedunt cedendoque obtemperant illorumque famulantur famulantur] famulautur imperiis, evenit ut Sol ea ratione qua inter caeteras stellas siit rex et principalior, rerum nostrarum habeat quae huic celsitudini conveniunt, ut regnum reges et huiusmodi. Itemque (ut inquit Graecus anonymus in eruditionibus) dominatum, gubernationis sceptrum, altitudinem, deorum efficaciam, popularem potentiam, imperium, actionem, gloriam, famam, honorem, fortitudinem, coronas, solia. Simili ratione inter membra et partes tenet praecipua et cardinalia, ut caput, sensoria, oculum dextrum. Inter metalla tenet capitalius, ut aurum et inter fructus primarios, ut frumentum atque ordeum, haec habet ea ratione, qua caeteras stellas exuperat, quia simile simili facile convenit. At ea parte, qua vaehementer calefacit et exiccat aliquantulum, habet cor, praecordia, venas, naturalem calorem, vitam, aetatem iuvenilem. Item patrem et paterna, quando pater colidior sit matre, spiritus, intelligentiam, lucem et ea, quae pro magna parte calore proficiscuntur. Itemque habet actiones, quae haec secuntur, ut amorem, ludum, laudationes et res lucidas, quae ut plurimum cum calore miscentur, ut hyacinthum et preciosissimos lapides, haec ex Graeco anonymo anonymo] aonymo colligi possunt. Quod vero Sol sit praestabilior omnibus efficacia et conditione, efficacia quidem nam ipse per se vires habet a nullo regulatur, ipse comburit caeteros, caeteros etiam quo ad motus regulat, reliqui per habitudinem ad eum efficatiam et imbecilitatem adipiscuntur. Conditione vero quia signum quod illius est domicilium est Leo, sua altitudo Aries, ambo regia signa atque signiferi capita regnum, quod loco finium habetur, ut ait Dorotheus, est medietas signiferi, hoc est e Leone in Aquarium usque, haec de qualitatibus et proprietatibus. Animadverte tamen Solem afficere aerem, qui nos continet qualitatibus et proprietatibus, qui aer postea sic affectus afficit nostra corpora, quae postea animum non per se afficiunt, cum ille sit liber a mole quodammodo solutus. Sed afficit per accidens illum aliquo modo inclinando, cuius inclinationis ipse dominus est et regula, ut dicit Ptolemaeus in proœmio, sed contra Ptolemeum assurgunt aliqui primo quod Solem calefacere atque exiccare argumento approbat quod aliis magnitudine praeest, hoc frivolum videtur quando aliae stellae sint aliquantulae, immo fortasse Iupiter Martem superat magnitudine, quem neque calore neque siccitate excellit. Secundo dubitant unde Sol calefacit ita atque exiccet, tertio si Sol ad omnia virtutem habet generatim effectricem, caeterae stellae non necessariae sunt, ad horum expositionem unde Sol ipse calefaciat primo transigamus. Albumasar, quem recentiores celebrant, Solem calefacere exiccareque natura sua contendit, quemadmodum ignis natura sua calefacit nec est alia causa nisi quatenus ignis, ita quoque Sol nisi quatenus Sol, hoc Ptolemaeus innuit Graeco illo verbo usias, quod ad linguam nostram suapte natura sive sua substantia transtulimus, quasi velit Solem calefacere quatenus Sol suaque natura. Peripatetici vero, quorum princeps est Aristotiles, Solem et omnem stellam asserunt calefacere lumine et motu, maxime vero Solem quia caeteros excellit magnitudine luminis, quod si exicent, humectent, infrigident, non quatenus lucent et moventur, sed quadam proportionis ratione illud agunt, ut Averroes autor est, sed qua ratione philosophi ita et astronomi illo modo dicant in libris nostris philosophiae perquiratur naturalis. Animadversione tamen dignum magnitudinem agentis esse generalem concausam omnis actionis, ut in Sole quidem ad calefaciendum, in Venere ad humectandum, in caeteris ad caeteras agendi potestates, quando quantitas ipsa non agendi ratio est sed agentis conditio, ut Aristotiles traddit, asserens in maiori quanto esse maiorem potestatem. Ptolemaeus itaque et sensibus et mutatione annuarum horarum petens Solem calefacere, vaehementiam agendi calorem ex magnitudine nanciscitur, quod vero caetaere stellae