PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 5v

Facsimile

quod cum Soli sit proximus ab eo ardorem nanciscitur, ex iis proficiscitur idiotropia, cum enim ipse calore et arescentia efferveat ignem sibi comparat, omnemque igneum igneaque instrumenta, rabiem, iram, impetum, ferocitatem, vulnera, mortes ob gladium, venena quaeque celeriter exardent. Propter haec etiam habet milites, bella, rixas tum civiles tum militares, instrumenta quoque quibus haec aguntur quando haec ab ira, ira e fervore proficiscatur. Quibus etiam qualitatibus (ut Graecus anonymus auctor est) sibi dedicant violentias, rapinas, obprobria, clamores, obgiurgia, adulteria, praedas, exilia, captivitates, uxoricidia, mendaticia, vana spes, furta, inimicitias, torturas atque tormenta, pedicones, quaeque e nimio ardore furiaque proficiscunt, praaest capiti quia domificat in Ariete naribus atque proximis. Itemque interiorum praeest decursui seminis, rubri bili, stercori et de substantia habet ferrum, intellige Martem, si quid tenet hominum, quo ad animum spectat, illud tenere per accidens et non cum pleno dominio, quoniam omnium quae hominis sunt ut homo est animus est dominus, ut dicit Ptolemaeus. Picus adversus Ptolemaeum obiicit, primo quod cœlestia nullo colore participant. Secundo dato quod per colorem Ptolomaeus veli lumen, per lumen qualecunque nihil de natura coniectura dabit. Tertio e coloribus ipsis Galenus et Averroes nolunt semper qualitates esse colligendas, quando calcis candor a nive fere non vincitur, est tamen in calce calce] calcc caloris plurimum, in nive frigoris. Ultimo plurimae fixae rubent, quae tamen solari sphaerae non proximae sunt nec Mars calorem capit quando cœlum non recipiat externas passiones. Ut vero res haec intelligatur, primo adiiciemus quae Porphyrius refert in suis eruditionibus unicuique stellae proprium colorem tribuit, ut Saturno castoreum, Veneri album, Iovi lacteum, Marti igneum fulvum atque micantem, Soli aureum, Lunae viridem at Mercurius, cum sit varius, est versicolor qua ratione stilbon dicitur. Graecus vero anonymus in eruditionibus Soli colorem prebet vinaceum, Lunae viridem, Saturno castaneacium, Iovi albulum luminosum, Marti rubrum, Veneri album, Mercurio varium ac lileaceum. Idem anonymus tribuit stellis sapores, ut Soli acutum, Lunae amarum, Saturno stupidum, Iovi dulcem, Marti ponticum, Veneri enlipotanum, Mercurio acetosum. Metalla quoque idem stellis ascribit, Soli aurum, Lunae argentum, Saturno plumbum, Iovi stannum, Marti ferrum, Veneri honorificos lapides atque margaritas, Mercurio argentum vium. Piccatrix inter magos praecipuus lapides dedicat preciosos, quos more suo chaldaicis nomenclaturis nuncupabimus. Soli itaque dedicat adamantem, rubinum balascium, auream margaritam, rubras concas et lucentes lapides atque limpidos, Lunae vero margaritam argenteam et minium et azurum, Saturno adamantem turchinam, Iovi smaragdum, Marti lapides sanguinis, Veneri corallum, Mercurio vero smaragdum. Multa alia enumerat, quae cum cognitu sint difficillima omitto. Iis ad amusim pensitatis, facile est Pici rationes refellere. Primo quod martias qualitates Ptolemaeus nactus est ex obervatione in configurationibus Solis et Lunae, observatio enim est potissimum argumentum. Astronomo cum igitur ex observatione collegerit Martem urere nunc duobus signis confirmat a colore videlicet et a positura. Cum enim fulveat ac ignescat sitque iuxta Solem constitutus, fir⟨r⟩mius patet ipsum urere. Preterea prima solvitur quia sive lumen sit color sive non, rubor semper fervorem indicat per se et in materia simplici quicquid sit in elementaria materia ubi per accidens impedimenta contingunt. Secundum etiam tollitur, nam licet lumen non arguat elementarias qualitates est signum cœlestium qualitatum. Tertium bene Arabs Ptolemaei interpres solvit quod licet et coloribus ipsis simpliciter in elementariis rebus non colligatur qualitas, in cœlestibus vero bene colligi patest quando quidem sint simplicia e nullo apta impediiri, et si dices, ut Picus replicat, unde colligitur ruborem cœlestem significare calorem cum in elementis rebusque elementariis non sit ita e quibus de cœlestibus suspitiones habentur habentur] habentnr. Dicere quia ut in pluribus quia ut in pluribus] qnia nt in plnribus ru