liter semidiametro terrae distat quo intervallo nec Luna nec Mercurius intersunt, fortiores rationes alibi dicantur.
⟨7⟩ Enuntiatum VII: De Mercurii stella
Mercurii vero stella ut plurimum ex aequo, argumento quod e Solis caliditate nunquam nimium elongatur, arefactiva atque humorum exuccativa interdum deprehenditur, interdum vero quod lunari sphaerae appropinquat, humefactiva. At utrisque in mutationibus validiores venti exurgunt quemadmodum ipsum circa Solem celeritat.
Quinta ac ultima stella Mercurii est, quae graecae est Hermes a sapientia dictus, a fulgore quoque et scintillatu Stilbon. Haec stella, ut Ptolemaeus dicit, frequenter argumento quidem quod e Solis caliditate non nimio curriculo sive intervallo distat, arefactiva atque humorum exuccativa observatur, quando quidem planeta sub radiis constitutus eas exercet vires, quas radii ipsi. Constat autem Solem suis ipsis radiis exiccare nimium, argumento vero quod lunari sphaerae appropinquat videtur lunaris sphaerae qualitates subire et inde humectat veluti Luna. Hinc sapientes cum amphiristum atque ancipitem statuere quo videlicet argumento (ut Ptolemaeus inquit) utrisque in suis mutationibus, quae sunt (ut Graecus sine nomine ait) matutinatio et vespertinatio, validiores venti exurgunt, quemadmodum etiam ipsum circa Solem celeritat, revolutio enim sui epicicli multo brevior est revolutionibus caeterorum. Nec Picus nec Albumasar audiendi sunt, quando quidem quando quidem] qunado quidem Ptolemaeus velit Mercurium humescere, non quidem propter vicinitatem eius ad Lunam tantum ut inde humorem lunarem attrahat sed naturalem ob affinitatem, de qua tanta dicta sunt. Quia vero sub radiis frequenter collocatur cum Solis ariditate convenit indeque arescit, hinc duplicem atque amphiristum faciunt, quo fit ut ipse eis praesit rebus, quae aliis haerent sintque duplices ac amphiristae, ut regum scribis ac consultoribus, supputatoribus, rationalibus, calculatoribus, geometris, philosophis et rebus dupliclibus. Quia vero ipse celeritat rebus celeribus praeest, ut doctoribus litteratis, sophistis, interpretibus, lusoribus, rhetoricis, architectoribus, vatibus, sacerdotibus, divinatoribus, aurispicibus, somniunntiis et generatim omnibus melancholicis et siccis, praeest quoque talis et nummis caeterisque celeriter motis. Intellige Mercurium tenere que sunt animi per accidens quoniam animus semper est suorum actuum dominus. Orbis splendoris est apud omnes partium VIII ante totidemque retro, omnes eum statuum sub Venere et supra Lunam, argumento quod ultima et proxima signa sunt Gemini et Virgo, in quibus ipse domicilii iura possidet, conditur preterea a Luna ipsa interdum. Tradunt Cosmetrae supremum istius stellae orbem e centro terrae centies sexagesies septies aequaliter semidiametro terrae distare, quo quidem intervallo Luna ipsa non distat, caeterae stellae multo maiori, rationes fortiores alibi quaeras. Nunc quaedam, que omnibus stellis communia sunt, dicamus. Stellae quinque omnes atque lumina ipsa in cœlo locum habent, verum aliter de loco physici, aliter mathematici loquuntur. Physici quidem stellam ipsam per se nullum nullum] nullnm habere locum, sed qualem sphaera ipsa in qua collocatur habere contendunt, at sphaera loci rationem sortitur e centro terrae ut disputavimus in Libris physice auscultationis. Mathemaci vero, quos nunc sequimur, de loco non una ratione loquuntur, quando quidem alius sit locus verus alius locus apparitionis, potest enim stella ipsa interdum apparere ubi non est. Locus quidem verus is ille punctus firmamenti est, qui lineam finit a centro terrae per centrum stellae porrectam, at locus apparitionis punctus, qui lineam ob oculo per stellae centrum delatam terminat. Constituunt enim circulum quendam, qui per apicem nostrorum capitum transit ABCD et ita, ut Perspectivi probant potest Luna apparere in B esseque in C quo argumento colligitur intervallum BC esse aspectus differentiam, quan