PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 17v

Facsimile

est. Quae aliae lucidae stellae ibidem sunt, Iovis ac Saturni naturas imitantur. Earum quae in Flumine, ultima quidem et fulgida iovia est, caeterae suturniae. Quae in Lepore, saturniae ac mercuriales esse perhibentur. Quae in Cane, venereae sunt omnes praeter eam quae in orae lucet, quae iovia est aliquantulum etiam Martis habens. Quae in Procyone est lucida stella, Mercurii qualitatem habet nec non et Martis aliquantulum. Stellae quae ad Anguem fulgent, saturniae sunt atque venereae. Quae in Cratere, similiter venereae sunt, quadam etiam ex ex] ax parte mercuriales. Quae ad Corvum, martiae ac saturniae. Quae in navi Argo perlucent, Saturni ac Iovis qualitates sequuntur. Quae ad Centaurum, hoc est stellae illae, quae in parte humana corporis sunt, Veneris ac Martis efficaciam habent, quae vero splendescunt in parte equina, tum Veneris tum Iovis vires assecutae perhibentur. Quae ad Lupum sunt lucidae stellae, Saturnum imitantur habent et Martis quiddam. Quae in Thuribulo, venereae sunt atque ex parte aliqua mercuriales. Stella quae splendescit Corona in australi, tum Mercurii tum Saturni qualitati similem qualitatem habet.

Haec sunt quae Ptolemaeus scripsit de potestate stellarum fixarum tam per medium signiferi collocatarum, quam ad alteram regionum vergentium. Quantum vero ad Graeca verba attinet, ea cœli sive forma sive imago, quae latine est Pristix, graece est Cetus, quae Piscis cuiusdam refert effigiem et in cœlum translatus fuit, quod e Neptunno missus sit ut Andromedam interficeret, sed cum a Perseo sit interfectus inter sydera collocatur. Eam vero quae Orion graece est, recentiores Fortissimum cognominant quod in forma strenui militis in cœlum translatus sit, concessumque ei est ut super fluctus curreret et in terra super aristas, eoque Neptunni filius fingitur. Eam, quae graece est Potamos, nostri Flumen, multi etiam Eridianum vocant, cuius lucidissima stella Canopus appellatur. Canopus autem insula est, quae flumine abluitur Nilo, huius stelle meminit Ptolemaeus hic. Ea quoque cœli species, quae graece est Lagoos, latine Lepus dicitur, haec inter sydera constituta est quia insula Lero leporibus occupata est. Est etiam in cœlo duplex Canis alter qui graece Cyn, cuius una stella quae in ore lucet Canicula dicta est, a Chaldeis Asceher e qua et dies caniculares descendunt, est qui graece Procyn, latine Anticanis dicitur, quod ante Maiorem Canem exoriri videtur. De hac inquit Hippocrates sub cane et ante canem molestae sunt potiones. Primus canis nostris temporibus est in Cancri parte VII, hic Procyn dicitur et latine Canis Minor et chaldaice Alhahar, eo quod primo occultatur et primo exoritur, occultatur enim cum Sol, VII Cancri partem peragrat et apud Ptolemaeum per XVIII partes ante et XVIII post quanto numero partium solaris orbis est. Qua ratione fit ut dies procyonales sint numero circiter XXXVI, quae ratio docet dies hosce incipere die Iunii fere III, quo videlicet Sol partem Geminorum XXI, ea enim pars est ante VII Cancri peragrat, quo numero partium distat per XVIII a VII dies vero caniculares qui post Canem stallam perficiuntur, incipiunt fere XIII Iunii, quo primam Cancri partem Sol ingreditur, medium est XVIII, partem Cancri quum peragrat, quia Canis Maior nunc in XVIII Cancri parte est, prima videlicet Iulii, finis vero vigesima Iulii, quia tunc Sol numero pa⟨r⟩tium XVIII e medio distat, haec astronomi dicerent. Verum medici, qui res sensu diiudicant, tunc caniculares