cum Sole ipso agant declaremus. Sol per duodecim signa decurrens mutationem sensibilem efficit in anni horis, haec horarum sive mutatio sive alteratio causa est elementariae mutationis, mutatio haec elementaria generationis et corruptionis vitae et mortis causa est. Qua ratione evenit, ut decursus Solis per XII signa sit causa generationum et corruptionum vitae et mortis, secundum varium annorum numerum, aliis quidem ad annos, aliis ad menses, aliis ad dies. Vere quidem herbae germinantur foliaque arborum pluraque animalia, aestate vero furmenta et fructus plurimi perficiuntur, autunno vina et alia eiusmodi, hyemae autem multa exortis generantur. Queque cum statutis temporibus efficiantur, statuta etiam Solis loca consecuntur, quod itaque singulis annis non eadem cuncta eveniant nec qualitate nec quantitate cum Sol eadem per loca semper decurrat, stellarum cum Sole alia atque alia singulis annis participatio causa est. Ubi namque ipse solus cuncta efficeret, nec hyems hyemi nec aestas aestati unquam dissimilis esset, cuncta quoque qualitate et quantitate eadem semper e Solis motu proficiscerentur, et in hoc patet illud Pici nostri non esse certum, dum asserit quicquid deorsum provenit e syderibus aliis illud pertenue perexiguumque esse, veluti parvo lumine syderum aer ipse nocturno tempore micat. Hoc non esse ita annorum variatio docet, quamquam multo altius contra Picum hac in re disputavimus in Libro de nostrarum calamitatum causis. Argumenta et quaestiones per eiusmodi tollunt et de orbe luminis agamus, Arabes orbis luminaris eius magnitudinem tradunt esse XV partium ante totidemque retro. Haec de orbe, et de positura agamus. Simplicius in libro secundo De cœlo Solem inmediate constituit supra Lunam, ut etiam verba Aristotelis innuere videntur. Geber vero et Theon post Ptolemaeum idem instrumentis et coniecturis contendunt, Thomas etiam noster in Commentariis de cœlo rem hanc revocat in dubium, sed Ptolemaeus, Albumasar et omnes alii, quos aetas rencens sectatur, Solem in medio statuunt infra Saturnum Iovem et Martem, supraque Venerem, Mercurium et Lunam, quod sic persuadet Albumasar. Sol cum ad apicem nostrum assurgit, hoc est cum in Cancri partem primam ascendit, adhuc regiones in extremo septentrionis constitutae nimium e calore Solis remotae inhabitabiles perhibentur. Eadem ratione, regiones in extremo meridiei collocatae etiam inhabitabiles sunt. Regiones quoque nimium proximae calori eiusdem, ut illae quarum apex Cancer est, vix habitabiles sunt, quo fit ut eae ipsae regiones habitentur, quae ad Solem nec nimium distant nec nimium appropinquant. Ex iis constat Solem non mereri locum VIII cœli, in nona enim constitutus aut octava sphaera nimia ad nos distantia universam terram efficeret inhabitabilem, constitutus in prima nimia sua vicinitate cuncta exureret, sapide itaque Deus Solem in medio totius posuit, ut undique virtus esset aequalis. Cosmetrae vero probant orbem Solis convexum a centro terrae milies ducenties decies aequaliter medietati diametri terrae distare, quod resolvitur in milaria tria mille milia nonigenta XXVII milia, quo miliarium numero nullus aliorum orbium distat e centro, sed aliqui minus, aliqui magis. Apotelesmatici hoc probant, quia Leonem habet domicilium, qui inter signa medium tenet. Potest etiam probari propter diversitatem aspectus et aliis demonstrationibus, sed ad Librum magnae compositionis rem hanc remitto.
⟨2⟩ Enuntiatum secundum: De Luna
Luna vero pro magna suae potestatis parte humectat et propter videlicet ad terram vicinitatem et propter humidorum evaporationem, itemque quia corpora ipsa vicissim sic afficit maturatione atque putrefactione, aliquae vero ex parte caliditate ipsa participat quando illuminationes e Sole mutuatur.
Hactenus de Sole, nunc de Luna. Quando ipsa est secu⟨n⟩dum cœli lumen ac ut regina stellarum habeatque in nostris corporibus potestates maximas. Sunt itaque Lune qualitates duae, prima quidem quae sibi ea ratione qua Luna est competit, est humectandi potestas, tum quia terrae proxima, tum propter evapora