PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 25v

Facsimile

⟨34⟩ XXXIIII: De masculinis et fœmininis et conversivis geniturae signis

Insuper quoque assumpserunt quidam ordinem masculinorum et fœmininorum ab exoriente dodecatemorio, quod horoscopum vocant, principium a masculino facientes. Quemadmodum enim et conversivorum principium quidam accipiunt a signo quod in genitura ipsa tenet Luna, argumento quod haec celerius quam alia convertatur, sic quoque ab horoscopante masculinorum summunt initium, cum subsolanum id sit. Similiter alterum iuxta alterum rursus ordinem componentes.

Antequam de masculinis et fœmeninis deque conve⟨r⟩sivis geniturae signis agamus, thema geniturae dodecatemorium ut explanem oportet, quando utrique generi prodesse promisimus, etiam multa Ptolemaei latibula dilucidentur. Cœlum itaque singula hora vel minutia horae eiusmodi figuratur themate quod dividitur quattuor in tractus, quos dividit horizon atque meridianus. Singulus horum tractuum tris in portiones secatur, gemina sectione facta supra ipsum, iuxta numerum ascensionum ascendentis in sphaera recta. Qua ratione fit ut totum cœlum in duodecim intervalla secetur, quae domicilia vocantur, verbi causa sit horizon regionis ABCD intersecans punctum zodiaci, qui est in contactu ortus regionis et in contactu occasus, qui intersecet meridianum regionis NOPQ super polos mundi, constat hos circulos cœlum quattuor in tractus secare videlicet DA et AB et BC et CD qui interdum quidem aequales sunt, quoties caput Arietis vel Librae horoscopat, frequenter vero inaequales, horoscopantibus aliis. Ulterius linea aequinoctii NO et linea OP dividantur in punctis LM et CF, divisione videlicet per partes aequales, quae partes horae aequalis vocantur. Trahanturque usque ad opposita puncta HG atque IK intelligendo circulos magnos transeuntes per dictas divisiones atque polos mundi. Erit tunc quaelibet zodiaci portio inter singulos duos circulos proximos domicilium unum, haec iuxta Ptolemaeum in tertio Apotelesmatum. Hunc modum constituendi thema Ioannes Montiregius, qui nostris temporibus clarissimus excipitur, multis captionibus enitritur capere. Verum quia nos eruditiones facimus quandoque suas rationes elidemus si vita producetur et in speculationibus scribere ausi erimus. Nunc vero pro iunioribus crassiuscula haec eruditio satis. Sunt qui cœleste thema hunc in modum describunt, sic enim figuratum facilius capitur continet quoque duodecim domicilia uti primum, circa itaque presens thema quid sint cardines primo aperiamus. Cardines, qui graece sunt centra aut goni, quattuor sunt, ortus qui, graece est anatole, culmen sive medium cœlum, quod graece est mesuranesis, occasus, qui est dysis, imum sive subterraneum quod contra cœli medium collocatur, quod graece est antimesuranesis. Distat occasus ab ortu horis temporariis duodecim semper quando cuiusque diei spatium duodecim in horas semper secetur, qua ratione fit ut hae inaequales habeantur, cum nunc inminuantur quando dies minusculi efficiuntur, nunc increscant quum maiusculi. Quae ratio docet culmen ab ortu quattuor temporariis horis distat, ortum ab imo etiam totidem, ab imo occasum totidem, ab occasu culmen totidem, nisi quod tractus qui supra terram sunt, horis temporariis diariis distant quattuor, qui sub terram nocturnis. Fit propter haec manifestum singulum domicilii spacium esse horarum temporariarum duarum, supra terram quidem diurnarum, sub terram nocturnarum. De horis temporariis et aequalibus alias dicemus, haec de positura cardinum et de signis cuspidantibus sive cardinalibus sive culminantibus agamus. Est itaque primum et principuum illud quod horosco