PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 8r

Facsimile

stituuntur quoties eclipsis est. Post haec dicamus de tarditate et celeritate. Omnes igitur quinque stellae et lumina tarde inerdum ac interdum celeriter decurrunt, tunc quidem auctore auctore] anctore Ptolemaeo celeres sunt, cum verus motus maior suo medio fuerit, tunc tardi cum minor. Igitur tunc aequales cum aequales, ut vero res haec aliquantulum pateat, qui sint medii motus omnium secundum Ptolemaei supputitionem adiiciamus. Solis igitur Veneris et Mercurii medius motus in die est minutorum LIX. Igitur in hora minutorum duorum cunfere dimidio. Lunae vero in die partium XIII, minutorum X ac in hora minutorum circiter XXXII. Saturni in die minutorum II, in hora secundorum circiter V, Martis in die minutorum XXXI. Igitur in hora unius minuti et parum plus, quae ratio docet quod si motus Solis unius diei verus sit maior quam LIX erit Sol cursu celer, si minor tardus, si equalis aequalis, idem in caeteris. Unde vero omnes sint tardi et celeres diximus, qua via etiam fit ut omnes aucti sint interdum numero, interdum minuti numero, interdum aequales numero. Aucti quidem quando ea differentia, quam aequationem vocant superadditur supra medium motum, est enim tunc addere aequationem, quae est numerus graduum sive partium motus. Quare si auctus numero est, oportet velocem esse, non autem econtra. Minuti vero quando ea differentia minuitur, quae ratio docet ipsum esse tardum et non econtra, quare bis in anno aequati numero, ut in auge et opposito augis, haec sunt communia omnibus stellis quinque et luminibus. Nunc speciatim de propriis adiiciamus et primo quod omnes deviant propter Solem. Sol enim semper per zodiacum et centrum Solis per eclipticam decurritat, ita ut nec in austrum nec in septentrionem magis deviare compertum est, caeteri quinque ab ecliptica deviant, nunc in austrum declinantes, nunc in septentriorem assurgentes. Similiter quoque Luna verum haec deviatio, quam latitudinem vocant, in his sex non est una ratione, nam quinque erraticae stellae dupliciter deviant, uno quidem modo e parte supercilii sive circelli sive epicicli, qui ab eccentrico a quo defertur deviare reperitur, alio vero e parte eccentrici, qui e via Solis etiam secedit. Luna vero et e parte eccentrici et e parte epicicli e via Solis semper eodem modo deviat, quando quidem eccentricus uniformiter e via Solis semper deviat uniformiter, epiciclus eius in superficie eccentrici semper sit quare unam tantum habet Luna deviationem sive latitudinem, quinque vero habent duas. Quanta tamen sit maxima deviatio et quo modo adhuc in quinque fit differentia non parva nunc omitto, haec enim eruditiorie dicuntur. Qua ratione fit ut haec sex draconem habeant quando quidem eccentrici omnium praeter Solem e via Solis deviant, nunc in austrum, nunc in septentrionem. Talis utique sectio Dracon nuncupatur graece, chaldaice gensaar, cuius caput is ille punctus est e quo planeta assurgere incipit in septentrionem, dictum caput quidem, quia tunc planeta ascendere incipit. Punctus vero ei diameter cauda quia tunc declinare incipit in austrum, quod cum fit descendere rationabiliter cauda appellatur. Tota vero figura ex utrisque sectionibus constituta Dracon dicitur propter similitudinem, quam refert Draconis, qui et capite et cauda parvus est, medio latus. Verum non una ratione in illis moventur, nam Lunae quidem Dracon contra successionem signorum fertur, caeteri Dracones signorum ordine immobiles sunt. Sunt qui etiam aliam afferunt differentiam, quod Draco Lunae vires habet stellarum, caput quidem beneficas, cauda maleficas ac caeteri Dracones nullas habent potestates. Moventur autem argumento quod Draco Lunae a luminaribus, quae ibidem deficiunt, afficitur, quae affectio manet sempiterna at caeterae stellae cum modicae sint et imbecillaes, vires locis non praebent tantas, sed pace horum nullibi Ptolemaeus Draconi vires praebuit stellarum nec beneficas nec maleficas. Quamquam stellae constitutae in illis vires habeant interdum pollentes non a virtute impressa, sed a situ ut capite de morbis docet Ptolemaeus, propter quod in Apotelesmatibus non observat nisi per accidens veluti cardines et caetera loca pollentia, haec de deniatione. Ulterius omnes praegrediuntur et repedant geminaque statione stant, praeter Solem et Lunam, Sol quidem non