PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 6r

Facsimile

bor calorem significat et per accidens potest significare at cum in cœlo nihil sit per accidens, ut inscribitur in auscultatione physica, ideo scimus omnes stellas rubras calidas esse. Ultimum vero refellimus quod Ptolemaeus per proximum positura vult proximum esse in natura ac spem. Licet igitur non errantes loco e Sole distent specie et natura, quae rubeant Sole ipsi proximae perhibentur. At splendoris orbis, ut Arabes tradunt, est partium octo ante totidemque retro, Ptolemaeus autem partium VII cum una mediata. Haec de splendoris orbe, et de positura dicamus, quod omnes sub Iove loco tertio statuunt ipsum apotelesmatici quidem hoc aiunt quod domicilia habet in Scorpio atque Ariete, quae tertia sunt cœli signa. Perspectivi vero quod occultat Saturnum et Iovem et non e contra, bene a caeteris occultatur interdum. Cosmetrae quod eius convexum e centro terrae octies milies octies centies et septuagesies aequaliter semidiametro ipsius terrae distat, quo intervallo stellarum nulla praeter Saturnum et Iovem secedunt, haec de positura.

⟨6⟩ Enuntiatium sextum: De Veneris stella

Veneris quoque stella earundem, que sunt secundum temperationem, qualitatum effectiva est, verum contrario modo, nam aliqua ex parte calefacit ob ad Solem quam habet propinquitatem, plurimum vero humectat quemadmodum Luna ipsa, ob magnitudinem propriorum luminum luminum] lumiuum ab humidis terram circundantibus evaporationem separans

Quarta stella est Venus, quam Graeci Aphroditen appellant, hanc poetae amoris matrem atque cupidinis deamque amantium fingunt, argumento quod sua idiotropia rebus amatoriis et iocundis praeest. Haec ut Ptolemaeus tradit temperat, licet aliquantulum calore minus, humore magis valeat. Calore quidem ob affinitatem quam cum Sole ipso habet humore nero, quia suorum luminum magnitudine quamquam e nobis ipsis recedente humore terram ambientes. Veluti Luna ipsa evaporat, quae ratio docet Veneris stellam non humectare quia e vaporibus terrae alteretur, ut Picus et Albumasar capiunt, sed hoc uti signum accepit, veluti dicunt medici reubarbarum dilescere quia bilem educit, agaricum pituitescere quia pituitam evaporat. Itaque Veneris stellam sapientes humescere ferunt quoniam quoties ipsa significationum iudex est in lunationibus, mensem efficit nebulosum ac mittibus pluviis aquosum. Adiicit autem suorum luminum magnitudine quaquam recedente, quia dicere potest quispiam ipsum humorem non concitare quia nimis recedit. Cui quasi respondens adiicit suorum luminum luminum] lumiuum magnitudine quasi recessus suppleatur propter luminum magnitudinem, quod vero ait propter ad Solem propinquitatem non intelligas quod alteretur ipse e Solis calore, ut Picus et Albumasar credunt, sed quod Soli in specie et natura affinis est, qua quidem affinitate aliquantulum caloris detinet, quae ratio etiam docet Venerem praeesse muliebribus ornamentis, locis, gaudiis, ludis, musicis atque omnibus voluptatibus ob temperantiam minorem quam habet ipso Iove. Sed quia humectat veluti Luna ideo praeest humidis voluptuosis veluti vino, melli et caeteris id genus, propter haec, ut Graecus innominatus inquit, corporis membrorum praeest collo, faciei et labiis, quibus libido pollet, per idem pulmoni quo suspiria amatoria explicantur, praeest petris, quibus mulieres exornantur et de fructibus praeest olivis. Haec de idiotropia qualitatibusque, si quid Venus tenet quo ad hominem spectat id tenet per accidens quoniam animus est dominus omnium actuum, et de splendoris orbe transigamus, Arabes partium VII ante totidemque retro statuunt at Ptolemaeus VIII. Haec de splendore, et de positura quoque dicamus, quod omnes in tertio cœlo statuunt sub Sole, videlicet immediate apotelesmatici quidem quod domicilium habet in Tauro et Libra signis videlicet inter XII quartas. Perspectivi quod tres superiores condit nec ab illis conditur. Cosmetrae vero aiunt quod orbis eius e terrae centro milies et centies ac vigesies aequa