PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 8v

Facsimile

quia supercilium non habet, quo feratur contra subcedentiam secundum alteram partium. Luna vero licet epiciclum habeat cuius pars superior contra subcedentiam, inferior secundum subcedentiam meatur, tamen quia epiciclus est orbillus adeo parvus, ut arcus contra subcedentiam non describat, ideo non repedat Luna, licet sit velox vel tarda. Caeteri vero cum sunt in superiori parte epicicli praegrediuntur, quia ea pars ad partem signorum versus ortum fertur cum in inferiori contra repedant, quia ea pars ad signorum contrarium versus occasum meat. Stant quoque in punctis mediis inter culmen epicicli et imum, tunc enim nec praegredi nec repedare videntur sed veluti stantes. Luna vero non stat, quia cum ipsa repedat non videtur mediare inter praegressum et repedationem. Statuunt vero (ut Alphagranus est autor) Lunam orbillum suum peragrare diebus XXVI, horis XIII, minutis circiter XX, Mercurium mensibus tribus et diebus circiter XVI, Venerem mensibus VII, diebus circiter XXIX, Martem annis duobus, mense uno et diebus circiter VIII, Iovem uno anno, uno quoque mense, diebus circiter XX, Saturnum in anno diebus circiter XIII repedat autem Saturnus e longitudine breviori sive ab imo usque ad partes LXVI, inde praegreditur. Iuppiter LV inde dirigitur, Mars XXII, Venus XIII, Mercurius XXXI. Haec de iis satis, et de sullimatione et deiectione transigamus, solet itaque et stella erratica et lumen sullimari, non tamen una ratione quoties enim medius motus trium superiorum fuerit maior vero motu. Tunc deici descendereque incipit ad partem epicicli inferiorem, nam tunc repedare incipit, quoties contra verus motus est maior medio, tunc sullimari ascendereque inchoat, quia tunc praegredi etiam incipit. Quando vero ambo fuerint aequales, tunc stant stellae in punctis mediis inter culmen epicicli et imum, hoc est in punctis statiariis collocantur. Quantitas vero ascensus et descensus ita colligitur, ut minorem de maiori minuas et quod residuum erit ducas in [in] septem ex ductu proveniens divide per XXII et quod ex divisione evenit erit quantitas sullimationis vel deiectionis, quae ratio docet eum planetam super alterum ascendere, cuius quantitas ascensionis est maior vel cuius quantitas est aliqua, alterius nulla, in tribus superioribus sic deprehenditur. At in Venere et Mercurio idem colligitur sed in comparatione ad motum Solis, quando enim motus Solis est maior motibus illorum duorum tunc descendunt, contra vero ascendut, quantitas vero eodem modo colligitur. Causa patet, quoniam medius cursus Solis est unus illorum omnium. Luna vero ipsa contra ascendit vel descendit, quando quidem ipsa in superiori parte epicicli repedat, si repedare dici posest, in inferiori praegreditur, quare cum verus Lunae motus sit maior medio, ipsa ascendit, contra descendit. Verum de Sole et Luna haec raro queruntur, haec de sullimatione et de iectione. De matutinatione et vespertinatione agamus. Planetae itaque respectu Solis sortiuntur posituras, quoties enim ante Solem exoriuntur non ultra partes CLXXX heoi, hoc est latine matutini appellantur, quoties vero post Solem non ultra partes CLXXX hesperii, hoc est vespertini. Verum in matutinatione et vespertinatione non una ratione sunt stellae ipsae, nan interdum hypaugae graece, latinae absconsae vel subradiatae vel (ut placet aliis) combustae, deinde matutinae sive a luce lucanae deinde acronychae, deinde vespertinae. Hypaugae sunt quando a Solis radiis absconduntur quod occidi Plinius (et iure) interdum vocat. Exoriuntur vero (autore Materno) Saturnus cum e Sole XV recesserit partibus, hoc est cum tot partibus praecedens exoritur, Iuppiter XII, Venus et Mars VIII, Mercurius XVIII. Vespertinae vero sunt cum isto partium numero Solem fuerint subsequutae, acronychae vero cum tunc exoriuutur cum Sol occidit, quae ratio docet tunc eas Soli e regione diametrari. Est tamen differentia, quaedam ut diximus, quod tres superiores cum sunt hypaugi sive absconsi sunt in praegressu cum Soli e regione secundum cursum medium quadrangulantur. Stant prima statione cum sunt Soli acronychi, tunc in medio repedationis collocantur, cum rursum e regione quadrangulantur, iterum secunda statione stant. Qua ratione fit ut superiores sint matutini praegredientes, matutini statiarii et matutini repedantes, acro