PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 14r

Facsimile

us praetermisit reliquas et tantum VII adnotavit, videlicet quatuor capitis quarum tres in cornibus sunt, in capite una, illam oris, illam posterioris pedis atque illam caudae et ita VII tantum caeteras tanquam imbecilliores praeteriit. Verum unum dubitatione dignum est, quod Hyginius nullam stellam collocavit in ore at Ptolemaeus ait eam stellam, quae est in stomate, sectari Mercurium et aliqua ex parte Saturnum et ita in ore collocat unam, stoma enim graece, latinae os. Mihi tamen (pace aliorum dixerim) videtur quod Ptolemaeus velit per stoma aluum sive ventriculum, quem et stomacum vocant quique latinae est os, non quidem extrinsecum quod cibum capit, sed intrinsecum quod cibum concoquit, qua ratione fit ut isti non differant, imo idem velint. Graecus sine nomine suis in eruditionibus Arieti stellifero iuxta ordinem partium dedicat regiones, prioribus quidem partibus Babyloniam, capiti Elœma, dextere Persen, sinistre Syriam ventri loca illi affinia, aversioni faciei Babyloniam rursum, pectori Harmeniam, humeris Thraciam, ventri rursus Cappadociam et Susiam et Maria rubra et Rhyparam, posterioribus vero adiicit Aegyptum et Persicum oceanum.

⟨14⟩ Enunciatum XIIII: Stellae Tauri

Stellarum vero Tauri, quae quidem ad illius abscissionem positae sunt, Venere temperationis esse dicuntur, quamvis Saturnium etiam quiddam una mixtum habeant. Vergiliae vero Lunae ac Iovis naturas imitantur. Earum autem, quae in capite sunt, illa ex succulis fulgida ac rutila, quae Fax dicitur, martiam efficaciam habet. Reliquae saturniam, quamvis aliquantulum Mercurii habeant. Quae in summis cornibus positae sunt, solius Martis naturam sequuntur.

Taurus graece et latine est secunda imago VIII orbis, etiam per illius signiferi signiferi] signifcri medium procedens, hanc Tauro dedicarunt, naturales quidem quod stellae Tauri tauro, bobus bubulis et id genus praesunt. Perspectivi vero quod lineae protractae ex stellis ad stellas Taurum claudunt. Poetae vero Taurum inter sydera constituunt, quod Europam incolumem transuexit Cretam, ut Euripides dicit. Nonnulli aiunt cum in Bovem fuisset conversa, ut Iuppiter ei satisfacere videretur, inter sydera constituisse, quod eius prior pars appareat ut Tauri, sed reliquum corpus obscurius videatur, haec de imagine ipsa generatim, per partes vero Ptolemaeus adnotavit stellas abscissionis. Vergilias, quae in ore sunt VII, licet VI tamen notabiles, de succulis facem et alias et quae in summis sunt cornibus. Qualitates vero sic describit quod stellas abscissionis vult venereas esse Vergilias lunares ac Iovias, Facem martiam, caeteras Succulas saturnias et aliquantulum mercuriales, quae in cornibus martias. De numero Hyginius asserit praeter Vergilias XIIII esse, nam in cornibus singulas habet stellas sed in sinistro clariorem utrisque oculis singulis, in fronte media unam ex quibus locis cornua nascuntur, singulas, quae septem stellae Hyades nuncupantur, latine (auctore Plinio) Succulae. Stellarum nomina, haec sunt Ambrosia, Eudora, Padyle, Coronis, Polyssor, Phyleto, Thyene, harum illustrior graece Lampadias, latine Fax nuncupatur, chaldaice Aldebram. In sinistro genu priore habet stellam unam et super ungulas unam, in dextro genu unam et in inter scapilio tres, novissimam earum caeteris clariorem, in pectore unam, quae cor Tauri dicitur, igitur praeter Vergilias sunt XIIII. Quantum vero ad verba attinet, Taurus ab antiquis sic formatur in caelo, ut pars eius posterior tamquam a reliquo corpore abcissa latere dicatur. In hac abcissione stellae sunt latentes, quarum Hyginius nihil meminit, quia clarae non sunt, Ptolemaeus autem veneream efficaciam illis prebet. Hyades alii volunt in ore, alii in fronte, alii in Tauri capite constitui. Vergiliae vero, que graece dicuntur Pliades, babylonice Atoragae, quod extra movent quando aestas incipit oriantur