PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 15r

Facsimile

Carcinus dicitur, latine Cancer. Hanc Cancro naturales statuunt, quod Cancris et caeteris id genus praeest. Perspectivi, quod lineae tractae e stellis ad stellas Cancri describunt figuram, poetae quod Iunonis beneficio super astra collocant. Stellae Ptolemaei, quae ad pedes, Mercurium praecipue et aliquantulum Martem sequuntur. Quae sunt ad Chelas (Chelae dicuntur illa duo rostra quae mordent) Saturnum ac Mercurium, eae dicuntur a Chaldeis Azubent. Nebulosa vertigo, quae chaldaice est Meelieph, graece Nepheloides Systrophe, a nostris Praesepe, martia ac lunaris est, caeterae patent. Hyginius enumerat stellas XVIII, quas lege. Regiones vero huic subiectae (ut inquit Graecus) sunt, anteriori oribus quidem Bactriana, sinistris Zacythus, Acarnania, posterioribus vero Aethiopia Schina. Capiti etiam Maeotica palus et qui circa incolunt et Erythrea insula et Hyrcannicum mare et Hellespontus et mare Libycum et Brectanica et Thule insula, pedibus Armenia, Cappadocia, Aradus, Cos. Ultimis Cancri, in ventre Troglodyxia, Ionia, Hellespontus.

⟨17⟩ Enunciatum XVII: De stellis Leonis

Stellarum vero quae circa ⟨L⟩eonem sunt, duae illae, quae ad caput describuntur Saturno Saturno] Sarurno similes sunt, aliquantulum etiam Martis habent. Tres illae, quae ad collum constiuuntur, Saturno etiam similes sunt, quadam etiam ex parte Mercurio. Lucida, quae est ad cor, vocata Regulus, Marti ac Iovi similis est. Lucidae stellae, quae ad lumbum caudamque formantur, Saturno Venerique. Quae in fœmoribus item Saturno similes sunt, quadam etiam ex parte Mercurio.

Quintam stellati signiferi imaginem Leoni dicarunt, quae et graece Leon, latine Leo dicitur. Naturales quidem quod leonibus et ferocibus animalibus rapacibus atque audacibus, veluti leopardis, pantheris et id genus praeest. Perspectivi vero quod lineae e stellis ad stellas ductae leonis claudunt effigiem. Poetae vero hanc imaginem tribuunt leoni, tum quod omnium ferarum princeps extimatur, propterea Iuppiter ipsum ad sidera transformavit, tum quod cum leone Herculis fuit prima certatio, et quamquam apud Hyginium stellae notabiles sint XVIIII, illae quas Ptolemaeus notat sunt duae capitis, quae chaldaicae Ancharath, quas saturnias et aliquantulum martias vult esse, tres colli, quas quoque saturnias et aliqua ex parte mercuriales vult esse. Lucida, quae est ad cor Leonis, quae a nostris Rex sive Regia, Basiliscus a Graecis nuncupatur. Hanc Marti ac Iovi similem appellat, quamque si quis hora geniturae cum Luna crescente habuerit in horoscopo aut in ipso caeli medio, ad magnas facultates magnaque imperia promovebitur, nec enim temere vocata est Regia. Quoties Mars aut Saturnus ad eam pervenerit, rixas contentiones contentiones] contentioncs et gravia illi bella concitabit. Itemque sunt lucidae stellae ad lumbum caudamque Saturno Venerique similes et quae in fœmoribus Saturno similes et aliquantulum Mercurio, has Ptolemaeus annotavit. Recentiores in occulis observant duas, quas Circuph vocant, in pectore quattuor dictas Albagem, in cauda est quae Astrapha chaldaice dicitur. Graecus sine nomine Leoni regiones adiicit diversas, capiti quidem Celticam et continua loca, anterioribus Leonis partibus Bithynia dextris Macedonia et affinia loca, sinistris Propontis, pedibus Galaciam, ventri Celticam atque Traciam, clunibus Phœniciam, Adriam, Libyam, mediis Phygiam, Syriam, caudae Pysenum, haec de regionibus.

⟨8⟩ Enunciatum XVIII: De stellis Virginis

Stellarum vero quae ad Virginem sunt, quae quidem ad caput atque ad apicem australis alae constituae sunt, Mercurii naturam referunt habent etiam Martis aliquantulum. Reliquae stellae eiusdem alae, quae quidem lucidae sunt et quae ad cingulos pudendorum figurantur, Mercurii et