potius ad naturam malefici vergit, sed haec quae inquit licet frivola sint, nos acceptamus quia probabilia sunt. Adiiciunt alii inter maleficos hunc esse in fortunam maiorem ut Saturnum, illum minorem ut Martem, inter beneficos vero fortunam maiorem Iovem, minorem Venerem. Quod puerile est, cum enim hae stellae per se agant, nec fortunae nec infortunae dici possunt. Itemque cum hae videlicet calidum et humidum qualitates sint aequaliter beneficae, ille frigidum et siccum equaliter maleficae, etiam ex aequo hae beneficae, illae maleficae stellae dicentur, sed adversus Ptolemaeum sunt multi doctissimi viri, qui nullam cœli stellam probant esse noxiam vel maleficam, sed omnem salutarem ac beneficam utilemque et primo Averroes secundo cœli autoritate Aristotelis in Libro de cœlestibus regiminibus ait nullum determinatum genus esse dedicandum stellae uti dedicant Babylonici, qui Saturno plantas et mineras omnemque substantiam frigidam et siccam ascribunt et XII metaphysices prodit Solem esse summe vivificum, unde et antiqui dominum vitae faciunt et tamen sua natura non est beneficus. Tertio secundo cœli probat cœlum et omnes stellas agere in nos motu et lumine, modo motus ipse ac lumen beneficae sunt qualitates. Amplius Picus in X suarum confutationum libro multis rationibus idem confutare enititur, primo quia Saturnus terram, Mars ignem representant et tamen nec terra nec ignis malefici sunt. Secundo atra bilis et rubra bilis utiles sunt corporibus humanis, imo beneficentiores interdum aliquibus quam sanguis vel pituita, sed nihil inordinatum et non vivificum emanat a cœlo, igitur non excitabunt illas ad animalis exitium sed ad conservationem et ita beneficae stellae erunt. Quarto e cœlo omnia emanant effectu, mors ipsa evenit animalibus defectu naturae, igitur non e cœlo. Quinto vel stellae illae beneficae sunt propter elementarias qualitates vel propter occultas, non propter occultas quia Ptolemaeus nullas cœlo tribuit qualitates praeterquam caliditatem, frigiditatem, humiditatem atque siccitatem, quae elementariae videntur, nec propter has quia tales ad mediocritatem constitutae beneficae sunt, cum omnis mixtio inde proficiscatur, igitur nullae maleficae, quando quidem etiam omnes excedentes nocuae et maleficae sint. Sexto si Mars noxius esset ob siccitatem ipsam ubi in domicilio proprio constitueretur, hoc est in Ariete, maleficentior esset, Saturnus in Capricorno, Sol in Leone noxiores, quando quidem fluxiones illorum iis in locis magis increscant, tamen eos omnes sic constitutos beneficos esse profitentur. Multa alia adiicit, quae ad haec reducuntur, quaeque ex confutatione horum facile confutabuntur. Ultimo quidam medici idem confutant quod animalium quaedam sunt exanguia ac frigida et etiam res quaedam frigidae sunt complexione, igitur Saturnus suscitat ad horum incrementum et ita erit illis beneficus, licet nobis maleficus. Albumasar in suis eruditionibus tribus coniecturis beneficentiam et maleficentiam in stellis reperit: observatione, idiotropia et conditione. Observatione quidem quatenus in Solis et Lunae configurationibus stellae ipsae œcodespotiam sortiuntur, nam tunc nonnullas qualitates occultas minaces noxiasque e Saturno Marteque proficisci observavit, e Iove Venereque utiles ac salutares, non quidem illas tales quia calidae vel humidae et id genus, nec has tales propter idem, sed quia illae utiles salutaresque hae noxie minacesque. Idiotropia vero ut Ptolemaeus, nam humidas, temperantes, beneficas esse tradit, siccas distemperantes noxias. Conditione, nam omnis stella quoties bene afficitur bonis in finibus, propria in conditione matutina, celer, cardinalis, beneficae naturam subit. Contra vero ubi male constituitur, maleficae rationem habet. Pro solutione tamen ad opposita animadversione dignum stellas positas ad cœlum inter se et ad nos considerari. Si ad cœlum, cum sint cœli sive membra sive partes, omnes sunt utiles ac salutares. Si inter se, sic omnes etiam bonae ac beneficae, cum nulla alteri noceat nisi quatenus earum vires ad nos vehuntur. At si ad nos, sunt illae per se beneficae, quae per accidens ac conditione possunt effici maleficae. Illae maleficae, quae etiam conditione et accidente beneficae interdum efficiun