PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 12r

Facsimile

deque insitis stellarum complexionibus, nunc de ascititiis, quas stellae ipsae per ad Solem configurationem commutant ac alternant. Possunt nanque stellae ipsae observari comparatione ad Solem et ratione ad se. Comparatione quidem ad Solem non non] nno tantum masculescunt vel fœminescunt, sed complexiones mutant, propterea Ptolemaeus inquit. Iam vero et eas praeter configurationes, quae ad Solem sunt et Lunam et ipsi errantes tres, Saturnus videlicet Iuppiter et Mars, ipsorum in peculiaribus iuribus magis et minus suscipiunt, quasi dicat quod stellae ipsae per ad Solem configurationem configurationem] coufigurationem dupliciter evariant, cum in sexu genereque, tum in complexione, qualiter sexu ac genere dictum est. Nunc quo complexiones mutent adiicit et primo in Luna, nam Luna habet quattuor status, ab apparitione enim, hoc est ab exitu de subradiis usque quo fiat semiplena, humentior est ac verna, hic usque ad plenilunium calentior ac aestiva, hic usque in secundum semiplenilunium arentior ac autunnalis, hinc tandem usque in occultationem frigidior ac brumalis. Quod Luna e prima sui apparitione usque in primum semiplenilunium humentior sit, Graecus sine nomine interpres probat, quia videtur modo partu edita. Secundo quia est sicut infans, qui sui prima editione humentior est, sed rationes istae rhetoricae sunt, rationabilius autem prima eius aetas humentior est, quia id primo de novo alicui advenit, quod est sibi naturalius, est autem Lunae naturalius humidum. Amplius calidum in re frigida et humida multiplicatum refellit frigidum sibi contrarium et servat humidum sibi compassibile, sed lumen Solis calidum est, quare cum primum in Luna ipsa frigida et humida multiplicatur, expellit frigus eius et humidum servat et ita Luna restat humida ac calida veluti ver. Amplius quoniam calidum maius quam oportet oportet] opprtet arescit, ut observatio docet, inde e semiplenilunio ad plenilunium calida restat et sicca aestiva, sed quoniam quando crescit arefactio evanescit caliditas, hic ad aliud semiplenilunium restat ut frigida et sicca sit autunnalis. Frigidum vero incretum trahit secum humidum, hinc ad occultationem frigida restat et humida et hiberna, vel (ut Graecus sine nomine ait) Luna prima sui apparitione humescit primo, deinde calescit propter causam traditam, sed quomodo qualitates recipit eodem modo abiicit, recipit primo humorem. Igitur in secundo Lunae statu eum primo abiicit, iccirco restat calida sicca, deinde in tertio Lunae statu amittit calorem secundo loco acquisitum et restat frigida, sicca autunnalis, ultimo siccitatem amittit tertio loco acquisitam et sumit humiditatem et sic in quarto statu restat hyberna, haec de Luna. Quantum vero ad Graeca verba attinet, anatole graece est latine ortus, apud vero Plinium est etiam apparitio, quando enim Luna e radiis Solis editur oriri videtur, melius tamen apparet post hoc apparitione crescente dicothoma fit. Dichotoma autem est graece, latine tum dimidia tum semiplena, post hoc fit Luna panselena, hoc est plena Luna vel tota Luna. Verum dividua sive semiplena fit Luna interdum in sinistra Solis regione ut post novilunium, quoniam ipsa oritur post Solem constituiturque in partibus Solis sequentibus. Ideo in Solis sinistra regione est et tunc semiplena dextera, at post plenilunium ipsa oritur ante Solem in mane estque in partibus praecedentibus et ita in dextera Solis regione demum efficitur occulta sive occidit. Crypsis enim graece est tum defectio tum occultatio tum occasu. Haec quantum ad Graeca verba de Luna et de tribus superioribus agamus. Tres itaque superiores quando in superiori parte epicicli sunt, cum Sole ipso coeunt saltem secundum medios motus, secundum quos nunc loquor et quoniam Sol est illis velocior ab eisdem remoto illi apparent matutini ante Solem exorientes, quo in statu eadem ratione humescunt donec in primam eorum dexteram stationem decurrunt, quo in loco e regione Soli quadrangulantur. Statio prima et est sinistra et est dextra, quatenus enim epiciclus movetur ad partem orientis ordine ad epiciclum, prima statio est sinistra, ordine tamen ad Solem, prima statio est dextra et secunda sinistra. Statio graece est sterigmos, quae et latine est fixio, e prima statione usque quo veniant ad imum epicicli, quo in loco tunc