PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 5r

Facsimile

hibetur, dictus quoque a poetis hominum pater atque deorum. Ex iis idiotropia proficiscitur, nam ea ratione qua temperantium est qualitatum Iovis stella habet dogmata, religionem, quando per haec deo homines coaequentur amicitiam et cognationes, quibus homines contemperantur, iustitiam sacra factiones sive hereses, quibus homines ad temperaturam proficisci credunt et quoniam temperat efficit copiam et fœcunditatem, inde habet fructuum ubertatem, munera, honores, haereditates, agros, facultates et omnem fertilitatem et cum aliquantulum caloris habeat praeest sanguini, semini, vulvae, iecinori, dextrisque partibus habet quoque lumbos, stannum, frumentum atque ordeum, haec ex anonymo Graeco. Intelligas Iovem non tenere ea, quae sunt hominis, ut religiones dogmata et id genus, plene dominando in illis, quia ut dixi, quae spectant ad animum, si supra naturam sunt a deo sunt, si hominis sunt, a ratione regulantur, sed per accidens et valde contingenter. Sed obiiciunt Picus et Albumasar, primo quia Ptolemaeus qualitates Iovis nactus est ex positura inter Saturnum et Martem quasi velit quod quia calorem e Marte et frigus e Saturno assumit ideo temperatus est, hoc autem falsum est quando stelle deforis nullam accipiunt qualitatem elementariam. Amplius alii obiiciunt quia omnes venti fœcundi et genitales sunt, nam occidui et australes fœminescunt orientales et septentrionales masculescunt, ut auctor est Aristoteles in Libro de animalium generatione. Itemque signum assert ipse in Libro de temporum signis quod occidui et australes magna ex parte numero pari desinunt, orientales vero et septentrionales impari, modo numerus par fœminescit impar masculescit, qua ratione omnes erit fœcundi, illi quidem ad feminas hi autem ad masculos, sed hae non cogunt. Ptolemaeus namque Iovias qualitates per observatas Solis cum Luna configurationes nactus est, ut de Saturno dixit et ideo subiecit calefacit namque simul atque humectat, ut observationibus deprehensum est. Verum idem persuadet etiam a positura, nam cum Iupiter inter Saturnum et Martem collocetur videtur et natura mediare, quando situs ipse astipuletur naturae, ut Aver⟨r⟩oes est auctor, calorem tamen eo excellit quod cum Marte et Sole magis convenit, qua ratione fit ut Iovis stella nullis externis afficiatur qualitatibus. Auctorem vero fœcundorum afflatuum ipsum faciunt, quia beneficus suas qualitates aeri immiscet, quibus afflatus ipsi genitales efficiuntur qui contingunt a dominatu Iovis. Orbis vero apud barbaros partium novem est ante totidemque retro. Ptolemaeus autem partium duodecim esse illum contendit in Magnae compositionis libro. Iovis stella sub illa Saturni proxime collocatur, primo quia domicilia Iovis videlicet Sagittarius et Pisces proxima sunt domiciliis Saturni. Secundo quia post maleficum natura semper statuit beneficum quemadmodum illi antidotum, ut iuxta napellum antidotum collocatur, quod quidem tali prodest beneficentia quali illud nocet maleficentia at cum Iupiter tali prodest beneficentia quali obledit Saturnus, sapide natura iuxta Saturnum constituit Iovem. Tertio, Iuppiter Saturnum occultat e contra vero nunquam itemque e ceteris interdum conditur ceteros condere non est memoriae proditum. Quarto, Cosmetre idem persuadent quod Iovis convexum semidiametro terrae distat a terra quater decies milles quater centies atque quinquies aequaliter, quo partium numero nulla stellarum e centro abest nisi Saturnus. Rationes geometricae vero praetermittantur, haec de Iove hactenus.

⟨5⟩ Enuntiatum quintum: De Martis stella

Martis vero stella arescendi atque comburendi pro magna sui ipsius parte naturam habet, tum ob igneum qui sibi peculiaris et colorem, tum quod vicinitate solaris sphaerae sibi subiectae iuxta Solem collocatur.

Tertia cœli stella est Martis, quem Graeci interdum pyroenta ab igneo colore atque fulgore dicunt, nonnunquam area a vigore sive pollentia unde bellorum et rixarum deum poetae ipsi Martem fingunt. Qualites vero eius arescunt atque comburunt inde calidum et siccum ipsum statuunt, primo quia colore ignescit atque fulget. Secundo