PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 13v

Facsimile

quia nunc velocem, alias tardum, qua ratione invenit exactiori consideratione caput Arietis et Librae octavae sphaerae circa caput Arietis et Librae nonae a meridie in septentrionem per quendam circellum, cuius centrum sub aequinoctiali fixum est circumvolui, quem motum accessus et recessus octavae sphaerae vocat, fuerunt et alii qui et aliter observant. Omnes tamen octavam sphaeram hoc gemino motu moveri asserunt, quod quidem absque nona et decima sphaera fieri nequit, iure itaque dubitatione dignum est, quae signa describat, fixa ne vel mobilia octavae spherae, quasque stellas utrum prout sunt in Ariete et caeteris signis nonae vel dicimae fixis, an ut sunt partes signorum mobilium octavae. Quicquid sit de motibus octavae sphaerae deque orbibus eiusdem, de quibus in Libro de nostrarum calamitatum causis satis diximus, nunc videtur mihi Ptolemaeum pertractare de signis octavae sphaerae et de stellis, quae sunt partes talium signorum, veluti membra in membrato, ut oculus in homine et brachium in humero. Signum autem est quod proponit dicere de non errantibus et ita principaliter de stellis non errantibus. At de signis fixis noni vel decimi orbis veri vel ficti posterius dicet, dum de conversione, aequinoctiis, caeterisque signorum peculiaritatibus pertractabit. Nec audiendi sunt, qui dicunt Ptolemaeum loqui de steliis prout sunt in signis fixis primi mobilis, quae stellae tempore Ptolemaei erant in illis ac illorum partibus ut scribit, nunc autem nostro tempore sunt variatae, quoniam siquis velit aequare stellas fixas ad tempus Ptolemaei, qui fuit temporibus Adriani usque ad tempora Antonini, non inveniet loca illarum ita et hoc est signum quod Ptolemaeus per signa accepit imagines. Animadvertimus Ptolemaeum dum de signis primi mobilis loquitur, illa vocasse zodia vel simia aut dodecatamoria, dum de signis octavae illa nuncupasse morphoses. Recte igitur diximus Ptolemaeum accepisse stellas prout sunt partes imaginum et non prout sunt in partibus animalium sive signorum primi mobilis, haec de intentione.

⟨13⟩ Enuntiatum decimum tertium: Stellae Arietis

Stellae quae in Arietis capite constitutae sunt Martis ac Saturni qualitatibus similes qualites habent. Quae in ore, Mercurium sectantur, quadam quoque ex parte Saturnum, quae in pede posteriore collocantur Martis, quae ad caudam Veneris qualitatem sequuntur.

Prima forma sive imago est, quae graece Crios, latine Aries est. Haec est prima zodiaci octavae sphaerae, si dici potest zodiacus. Hanc formam fortasse Ptolemaeus non novit moveri motu accessus et recessus, propterea ait eam per medium zodiaci constitui vel fortasse eum zodiacum constituit in octava sphaera, si duo zodiaci nuncupari possunt, quem moveri Thebitius novit et alii ex austro in septentrionem vel econtra ut dicemus, hanc imaginem dedicant Arieti. Naturales quidem, quod stellae eius Arieti et caeteris id genus praesunt. Perspectivi vero quod lineae protractae a stellis ad stellas Arietem referunt. Poetae vero quia nonnulli aiunt Phrysum incolumen ad Oetam pervenisse et Arietem Iovi immolasse, pellem templo fixisse et Arietis ipsius effigiem a Iove inter sydera constitutam fuisse, ut Hyginius est autor, haec de imagine generatim. Per partes vero Ptolemaeus notat stellas capitis, stellas oris, stellas posterioris pedis atque stellam caudae, quasque qualitates habere velit. Ex verbis suis facile patet, nam stellae capitis habent vires Martis et Saturni, quae oris principaliter Mercurii aliquantulumque Saturni, Saturni] Saturui quae pedis Martis, quae caudae Veneris, in cornibus quidem enim illustriores chaldaice sarchae nuncupantur, in lumbis vero tres parvae splendidae tamen quae chaldaice albutove appelantur. Apud Hyginium omnes Arietis stellae sunt numero XVIII, quando quidem in capite habeat stellam unam, in cornibus tres, in cervice tres, impede priori de primis unam, in interscapilio quatuor, in lumbis tres, in cauda unam, sub ventre unam, in pede posteriore unam, igitur numero XVIII. Ptolemae