proportionis regularis servari possit in aliis vero minime.
⟨37⟩ XXXVII: De sufficientia figurarum
Quam vero ob causam hae solae distantia observatae sine ex his sane quispiam erudietur, quando quidem diametrae ex ipsa configuratione ratio omnino elucescat. Fit enim in una recta concursus acceptis videlicet duobus maximis a gemina convenientia partium et subpartium, partium quidem ad diametrum duorum rectorum et medii et tertii, quod quidem in duo, quadranguli rationem facit, quod vero in tria, sexanguli atque trianguli. Subpartium autem ad quadrangulum unius recti, ratione sexquialtera inter eaque accipiuntur servata et subtertia, proportionem quidem sexquialteram ratio sexanguli ad quadrangulum facit, sub tertiam autem ratio quadranguli ad triangulum.
Diametra configuratio est tamquam avuncula et regula e qua caeterae proficiscuntur, quod declaratur per rationem partiam et sub partiam. Per partiam quidem, quia quando ex arcu diametri dimidium acceperimus, quadrangula proficiscetur figura, quando tertium proficiscetur sexangula et quando duas partes, triangula relinquetur relinquetur] relinqnetur ratio. Per subpartiam vero quia e ratione sexangula semel cum dimidio accepta proficiscitur quadrangula, itemque hac accepta et tertio fit triangula, rursus hac sumpta cum altera parte fit diametra. Igitur diametri ad triangulum sexquialtera est ratio, ad quadrangulum dupla, ad sexangulum tripla. Rursus diametri ad triangulum ratio est sexquialtera, trianguli ad quadrangulum sexquitertia, quadranguli ad sexangulum sexquialtera, haec est e partium ratione proportio. E subpartium vero contra, sexanguli ad quadrangulum ratio est subsexquialtera, quadranguli ad triangulum subsexquitertia, trianguli ad diametrum ratio est sub sexquialtera, hae rationes servantur et quo ad signa ipsa et partes et angulos. Recte itaque Ptolemaeus diametram rationem avunculam sive regulam caeterarum accepit, quando ex ipsa omnes proficiscantur in eam omnes recolligantur.
⟨38⟩ XXXVIII: Quae beneficae quaeque maleficae configurationes
Harum vero configurationum triangulae quidem atque sexangulae beneficae nuncupantur, argumento quod constant ex similaribus dodecatemoriis, hoc est aut omnibus masculinis aut omnibus fœmininis. Diametrae vero et quadrangulae maleficae, quia secundum contrarietatem similarum positionem habent.
Quatuor (ut diximus) configurationes signorum sunt, sed duae benefice sunt sive (ut graece loquar) symphonae, hoc est consonantes propter signorum concordiam, quando omnia sint aut fœminia aut masculina, cuiusmodi sunt triangulae atque sexangulae. Duae vero maleficae vel (ut graece loquar) asymphonae, hoc est disconvenientes propter signorum differentiam, ut quadrangulae et diametrae. Haec pauca Ptolemaeus loquitur de configurationibus signorum, sed quoniam haec pauca sunt, repetamus de iis secundum Maternum et dicamus primo plactice. A signo utique ad aliud signum septimum quod fuerit, hoc est diametrum, veluti diametrum Arietis est Libra, Librae vero Aries, Tauri diametrum est Scorpius atque Scorpii Taurus et caetera omnia signa simili modo. Triangulum est a signo e quo initiamus signum quintum, ut ab Ariete usque ad Leonem triangulum, a Tauro usque ad Virginem triangulum similiter, sic per omnia signa, quod cumque signo in quinto fuerit, hoc triangulum est. Verum triangulum est et dextrum et sinistrum, dextrum est quod ab eo signo a quo incipimus retro, sinistrum vero quod ab ante, ut puta Arietis dextrum triangulum est Sagittarius, sinistrum vero Leo. Huius vero causa esse potest, quod pars supra terram pollentior est, subterranea imbecillior, iccirco supra terram signa pollentiori in situ sunt, sub terranea in imbecilliori et quoniam dextrum pollentius est sinistro, iure signa precedentia in dextro situ constituta sunt, sequentia in sinistro. Quadrangulum est ab eo signo a quo inchoamus quaerunt,