PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 15v

Facsimile

[dendorum figuratur Mercurii et] quadam ex parte Veneris naturam sequuntur. Stella lucida, quae est ad alam septentrionalem, quae dicitur Vindemiator, Saturni Mercuriique qualitates habet. Quae autem vocatur Spica, Veneris qualitates retinet habet etiam Martis aliquantulum. Quae ad summos Virginis pedes, quaeque dicuntur in ipsa veste constitutae, Mercurio et quadam ex parte Marti similes esse perhibentur.

Sexta imago alata formatur in cœlo, cuius altera ala ad austrum declinat, altera in septentrionem assurgit, haec graece Parthenos, latine Virgo dicitur, dedicant autem potissimum hanc Virgini. Naturales quidem quod mulieribus et praecipue virginibus praeest. Perspectivi vero quod omnes lineae ductae virginis speciem describunt. Poetae vero vel quod Iovis et Themidis filia ad sydera transformata est, ut Hesiodus est autor vel quod Astrei et Aurorae nata, quo tempore aurea floruere secula. Hygnius huius stellas annotavit XVI. Ptolemaeus vero etsi a partium Virginis posituris plures annotaverit, nominatim tamen annotavit eam, quae graece est Protrygeter, a nostris Vindemiator, a Chaldeis Almuzedie Alaraph. Itemque eam, quae a nostris Spica, a Graecis Stachys, chaldaice est Azimon Alazel. Harum et loca et idiotropias adiicit, quae omnia patent. Regiones huic subiectas non annotavit Graecus.

⟨19⟩ Enuntiatum XIX: De stellis Librae

Stellae quae sunt ad ipsa summa cornua Librae ioviae mercurialisque qualitatis sunt. Quae vero ad media saturniae, quadam ex parte martiae sunt.

Veteres Scorpium ita in cœlo effigiavere, ut duo illum cœli signa occupare vellet, et priorem quidem eius partem, quae a nostris Libra dicitur, Chelas Graeci vocavere. Hanc signiferi partem Librae tribuunt. Naturales quidem quia ponderibus, aequitati, iustitiae, caeterisque id genus praeest. Perspectivi vero quod e stellis ad stellas lineae si ducantur, Librae figuram claudunt. Per huius signi partem apparet via stellulis, quae graece Sporades dicuntur, descripta, quae ad meridiei regionem declinat, applicansque ad septentrionis verticem, cuius latitudo ab VIII Librae parte usque in Scorpii tertiam ampliatur, ut Albumasar est autor, hanc nonulli viam combustam vocant. Physici vero gala sive (ut latine loquar) lac lacteamque viam, quandoque alii velint lac cœlum per medium dividere transiens per Sagittarium et Geminos, stellas quas Ptolemaeus annotavit patent.

⟨20⟩ Enuntiatum XX: De stellis Scorpii

Stellarum vero, quae in ipsius Scorpii sunt corpore, lucidae, quae in fronte perlucent, martias vires habent, Saturni etiam aliquantulum. E tribus stellis in Scorpii interscapilio distinctis, media illa rutila, quae lucidior est, Antares dicta martia est, aliquantulum etiam iovia, haec cor Scorpii nuncupatur. Quae in caudae inter nodiis sitae sunt, saturniae quadamque ex parte mercuriales sunt. Quae in aculeo mercuriales martiaeque. Quae sequitur nebulosa vertigo, Martis Lunaeque naturam sequitur.

Octavam cœli imaginem tribuunt Scorpio, quia illius stellae scorpio et animalibus venenosis et eius generis praesunt. Amplius linae e stellis ductae scorpii figuram claudunt et licet Hyginius XIX stellas annotaverit, Ptolamaeus nominatim observavit eam, quae graece Antares, a recentioribus Latinis cor Scorpii appellatur et eam quam Graeci Nepheloide Systrophen, id est nebulosum globum vocant, Chaldei Alacha, caetera patent.

⟨21⟩ Enuntiatum XXI: De stellis Sagittarii

Stellarum Sagittarii, quae quidem