figuram, ut quae in Ariete illustrat eam, quae in Capricorno quadrangulariter et eam, quae in Sagittario triangulariter. Item et precedens illustrat sequentem, sed hoc differt splendicare ab illustrare, nam illustrare est ad precedentem et sequentem, splendicare non nisi ad precedentem, quando splendor ad anterius aspectus est solum illustratio ad utrumque. Verum illud animadvertendum illustrationem et splendorem esse plactice secundum signa et partiliter secundum gradus, quemadmodum de aspectibus dictum est. Sunt quidam (ut Porphyrius narrat) qui ad radiorum emissionem sive illustrationem duo esse observanda asserunt, primo quod sit ad sequentem stellam et non ad precedentem, secundo quadrangulariter vel diametraliter, ut si stella in Ariete sit, in eam quae in Cancro est radios emittit. Nam stella Cancri si malefica sit, anaeretica, hoc est interfectiva est stellae Arietis. Similiter stella in Ariete emittit radios ad stellam, quae est in Libra, nam quae in Libra est, anaeretica est, sed secundum triangulum vel sexangulum nulla est radii emissio. Trasyllus radii emissionem anaeresim, hoc est interemptionem, vocat. Interire vero in quadrangulis figuris presentes aut in oppositionibus distantes horoscopi, triangulae vero figurationes ad interemptionem non accipiuntur, sic igitur vir hic radii emissionem maleficam figuram appellat, sive sit ad superius sive sit ad inferius. Ptolemaeus in tertio Apotelesmatum libro in de vitae temporibus, ait stellam ad sequentia radiosam facere emissionem ad praecedentia vero horariam, quae res nostro tessarologio perquiratur, et de splendoribus, quos lampenas dicit Porphyrius, agamus. In splendoribus propriis dicuntur stellae manere, quando in domicilio proprio aut triangularitate propria aut exaltatione propria aut finibus propriis stella collocatur, est enim stella isto modo constituta pollentissima. Etiam si a Solis radiis esset cooperta quod si orientalis sit aut in exaltatione existens Lunam aspiciet, celebrem atque regalem facit genesim, et de comitatu, quem Porphyrius doryphoriam nuncupat, transigamus. Comitatus tria sunt genera. Primum quidem quoties aliquam stellam in domicilio proprio aut exaltatione propria constitutam, altera similiter in domicilio proprio aut exaltatione propria manens secundum figuram comitetur. Ad plantam ilius partem radium emittens, ut si in Leone Solem constitutum Saturnus ex Aquario diametratione comitetur aut Iuppiter triangulatione ex Sagittario aut rursus Iovem in Cancro collocatum, Mars ex Capricorno diametratione comitetur, vel in Sagittario Iovem existentem ex Ariete Mars triangulatione comitetur aut Mercurius ex Geminis diametratrione. Itemque aut Lunae in Cancro collocatae Mars a Scorpio trianguletur aut Iuppiter vel Venus a Piscibus. Rursus aut Lunae in Tauro constitutae Venus aut Iuppiter a Piscibus sexangulabunt aut in Cancri parte vigesima adinventae, Venus aut Iuppiter a Piscibus sexangulabunt aut in Cancri parte vigesima adiventae, Venus a Tauro sexangulabitur aut a Piscibus Iuppiter aut Venus triangulabuntur. Qua ratione fit ut felix illa sit genitura, in qua comitans stella conditione convenerit stellae cui comitetur. Secundum genus genus] geuus est secundum radii emissionem, comitantur enim invicem stellae, quando sibi ipsis radios emittunt, ut si in horoscopo sit stella aut in decimo ab horoscopo loco collocata in alterius domicilio, dummodo eiusdem sint factionis. Sol tamen ad precedentem ipsa Luna adsequentem emittunt proprie. Tertium genus est quando superlata stella stellam aut in horoscopo constitutam aut in medio cœli in diurna quidem genesi diurna, in nocturna nocturna comitetur sive secundum precedentiam sive sequentiam, iuxta quam figuram Sol patitur comlattum a precedente. Luna a septima parte supralata, Solem tamen non offendunt comites si per XV partes precedunt quamquam sint orientales et pollentes, quo partium numero etiam Sol potest esse comes stellae, quae supra orizontem fertur, simili etiam ratione et Luna ipsa. Adiicit etiam Porphyrius comitatus fieri secundum fractionem quando diurnae nocturnas comitentur, aut contra quando nocturnae diurnas, haec sunt quae ex Porphyrii philosophi eruditionibus accepimus, quamquam multa omisimus propter brevitatem nec non multam utilitatem, si qua tamen utilia erunt propriis in locis asseremus. Illud tamen dubitatione dignum putant, secundum quas partes sive gradus observandi sint aspectus, triplex enim gradus sive pars. Unus quidem recentiores appellant aequalem, ut partem sive gradum signiferi temporibus ascensionis vel descensionis non consideratis. Quae hac ratione aequalis est, quia per divisionem aequalem signiferi in CCCLX partes relin