PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 26r

Facsimile

pans Graeci dicunt, nostri ascendens sive oriens. Dicunt autem ex XII illud signum horoscopare sive ascendere doctissimi mathematici sive in genitura sive in uniuscuiusque principio, quod edito primum partu horizontem regionis tangit aut in tempore cuiusque principii exoritur. Verum cum signum sit res plactica sectum in partes triginta, quos gradus recentiores vocitant, ea signi sive particula sive gradus quae tum horizontem tangit, cum primum res editur, horoscopus sive partilis horoscopatio dicitur sive gradus ascendens. At culminans signum, hoc est in cœlo medio, esse dicitur, quod tunc culmen tangit, cum est unicuiusque principium, ut horoscopet Aries culminabit Capricornus, nam medium cœlum est ab horoscopante decimum signum. Occidens ab horoscopante est signum septimum, imum ab eodem est signum quartum, verbi causa horoscopante (ut diximus) Ariete culminabit Capricornus, occidet Libra, in imo erit Cancer, haec plactica computatione intelligas. Partiliter vero crassiuscula tamen ratione horoscopet quintadecima pars Arietis, tunc computa caetera signa, quae sequentur per CCLXX in quocunque signo CCLXXI pars fuerit inventa, haec medium cœlum sortita est. Itemque a parte horoscopi computa per caetera signa CLXXX et in quocunque signo CCLXXI pars fuerit inventa haec medium cœlum sortita est. Itemque a parte horoscopi computa per caetera signa CLXXX et in quocunque quocunque] quocuuque signo CLXXXI pars fuerit inventa, in ipso signo constituitur occasus. Rursus a parte horoscopi computa per ordinem XC et ubi XCI pars ceciderit illic imum ponitur. Haec sive centra sive cardines sive cuspides more Materni per partes aequales crassiuscula quadam ratione perficimus. Si quis autem per ascensiones partiliter atque exactius vellet erigere, regulas supputandi perquirat, et de potestate cardinum agamus. Ptolemaeus itaque ubique primarias potestates praebet culmini, deinde ortui, tertias occasui, ultimas imo, quod culmen praeferendum sit ortui docet nos stella culminans, agit enim in nobis pollentius, ut in Solis culminatione aperta ratione colligitur, eo namque culminante et calor et lumen pollentissime vigent. Itemque virtutes e stella culminante ad nos per radios feruntur rectiores, Maternus vero vires primarias ortui prebet, secundas culmini, tertias occasui, novissimas imo, nec ratione caret, nam Aristoteles ortui praebet vires dextri, culmini vires anterioris, occasui vires sinistri, imo vires posterioris, dextrum autem pollentius est sinistro anteriore et posteriore. Amplius ortus est regula caeterorum locorum, loca enim illa, quae ortui annexionem habent, pollentiora diidicantur, quae ab ortu aversa sunt, deiecta perhibentur. Quicquid velint tanti viri illud clarissime constat, cardines ipsos geniturae primaria loca esse. Ortus quidem quia in eo virtus principii residet inter primaria loca recipitur, modo Plato vires maximas tribuit principio. Itemque et si radii stellae lateraliter multiplicentur ad nos, rectiores perhibentur. Culmen vero et imum quod in eis mediorum vires collocantur licet culmen imum exuperet, tanto quidem quanto superior pars maior est inferiori. Amplius stellae in his constitutae locis, radios ad nos producunt rectiores. Occasus autem quod in eo consistit potestas finis atque sinistri radii quoque rectiores eduntur e stella occumbente, tanto tamen occasus excedit imum quanto locus supra terram exuperat locum sub terra. Ne vero tanti viri contrarii extimentur, videtur mihi quod Ptolemaeus in re vitae culmen anteponat ortui, quando vita calore constet, stella autem calidior est in culmine quam in ortu. Absolute tamen ortus praeferendus est omnibus quando maxima vis detur principio, ut Plato ait, et de convenientia cardinum loquamur et dicimus quod quando unus cardo est signum mobile. Frequenter caeteri cardines mobilia signa tenent et quando unus cardo solidum signum tenet, caeteri similiter et cum unus cardo in bicorporeo signo collocatur, caeteri etiam. Amplius stella in uno cardinum radios emittit aequilateros quadrangulares singulis aliis mediis et diametros opposito, ut stella in ortu omnibus aliis aequilateros occasui diametros. Idem in caeteris, quae ratio docet omnes esse pollentissimos, caeteris autem in locis si sint stellae aequilateros radios non emittunt. Haec de convenien