ab occasu meant in ortum. Verum non ratione una docet enim observatio Saturnum XXX annis, Iovem XII, Martem duobus, Solem diebus CCCLXV, horis VI, Venerem et Mercurium fere similiter orbes suos peragrare. Rursum peculiarem motum secant quoniam alium vocant aequalem sive medium alium verum. Ut vero res haec pateat animadversione dignum mathematicos duas e centro mundi trahere lineas, aliam quidem per centrum ut verbi causa corporis solaris ad zodiacum usque quod per hanc et verus stellae motus et verus locus diiudicantur, aliam non per centrum terrae ad zodiacum usque trahunt sed correspondenter cuidam alteri protractae e centro eccentrici per centurm stellae, unde pro descriptione horum motuum tres statuuntur e mathematicis ipsis lineae. Aliam quidem constituunt e centro eccentrici per centrum stellae, quam nec medii nec veri motus lineam esse aiunt, cum e centro trahatur extra centrum nostrum constituto, qua ratione fit ut ipsa inaequaliter moveatur quando quidem duas inaequales zodiaci portiones aequalibus temporibus peragret, ut in Libro magnae constructionis declaratum est, modo linea medii motus debet esse aequalis motus, quando quidem medius et equalis motus idem sit. Aliam e centro mundi non per centrum stellae sed huic correspondenter usque in zodiacum protrahunt, hanc medii motus vocant quod regulariter movetur secundum subcedentiam. Aliam e centro mundi per centrum stellae usque in zodiacum, quamque veri motus nuncupant, haec quidem irregulariter movetur, tam in zodiaco quam circa centrum mundi, quia observatio docet hanc in centro mundi inaequales angulos angulos] augulos describere et in zodiaco in aequales arcus. Tunc medius motus is ille est, qui terminatur in punctum lineae medii motus, ille enim punctus locus est medii motus. Motus autem, qui terminatur in lineae punctum veri motus, verus est motus, hunc quaerimus, quia haec linea per centrum est planetae cuius locum quaerimus. Sed quoniam omnes planetae irregulariter moventur sive inaequaliter, motum aequalem et regularem fingere oportet, quo mediante verus planetae locus verusque motus inaequalis habeatur, quando quidem omne inaequale per aequale colligitur, sicut obliquum per rectum. Hinc fuit necessarium motum fingere aequalem illius lineae, quo mediante verus invenitur, quia quidem uniformis est. Aequalis appellatur quia vero mediante illo verus colligitur medius dicitur. Sunt autem motus hi bis in anno unus, ut quando in apice et imo est stella, unde quanto stella apici vel eius contrario propior fuerit, tanto inter hos motus differentia sive intercapedo minor erit, nam maxima est quoties ad longitudines medias pervenit stella. Hanc intercapedinem in suppositionum regulis aequationem non irrationabiliter nuncupant, quando quidem hac vel addita vel dempta verus exurgit motus. Motus igitur medius et verus in anno bis aequatur ut in apice illiusque contrario. In caeteris inaequales sunt quia in una cœli in medietate medius motus maior est vero, in alia contra verus maior est medio, in cœli quidem enim medietate, quae ab apice incipit per spacium minus sex signis, motus medius maior est, in altera vero minor, qua quidem ratione moveantur stellae gemino motu patet modo. Tradunt etiam omnes stellas et lumina oblique meare, quod inepte declinare vocant, nam ad septentrionem stella assurgit, ad austrum declinat, propterea melius oblique meare est ab aequidiario circulo interdum secedere. Omnes igitur stellae oblique meant quia omnes per zodiacum decurrunt, modo zodiacus ab aequidiario circulo secedit, quia vertices a verticibus deficiunt. Est quidem aequidiarius circulus sive aequinoctius is ille, quem Sol describit quoties universae terrae aequinoctium est, motu videlicet firmamenti. Zodiacus vero (quem proprio ac peculiari motu diebus CCCLXV et horis VI Sol ipse definit) XII quidem partium latus est, CCCLX longus, partium quidem XII latus, quia sex partium est stellae ab ecliptica deviatio ad austrum, totidem ad septentrionem. Igitur tota illius latitudo erit XII partium, via igitur Solis, quae zodiacum dividit duas in medietates sexipartias, ecliptica haec est, defectiva est, eo quia in ea luminaria con