PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 20v

Facsimile

tae sunt, moveri tot orbes oportet asserere, aliter demostratio Aristotelis XII Metaphysicae nulla esset, sed quoniam scio haec eorum figmenta esse dicta ad ostentationem, qua fere omnes tangimur, nolo aliter confutare, quando nec ipsi nec nos intelligimus quod velint. Bene tamen opinor tempore Aristotelis motum stellarum fixarum non fuisse cognitum nisi secundum unam differentiam, hoc est ab ortu in occasum quando caeteras differentias unus homo, imo nec plures cognoscere possunt, imo usque ad annos Ptolemaei non fuit verificatus motus accessus et recessus. Averroes vero quamquam fuerit multis annis post Ptolemaeum, quia eius mos fuit in contradicendo hic omittatur. Alii vero doctissimi mathematici pro differentiis iis tribus, quas per ceperunt observatores in motu fixarum, tres orbes autumant VIII videlicet IX et XX quidem primum mobile vocant, aiunt motu diurno XXIIII horis moveri IX vero singulis XXXVI vel XLIX milibus annorum vel plus vel minus secundum varias observationes VIII singulis septem milibus secundum motum accessus et recessus et haec est communis fere opinio de orbibus. Ego vero pro his tribus differentiis motus salvandis VIII sphaeram in duos orbes tantum divido. Quemadmodum enim sphaera Solis pro differentiis motus quibus Solem moveri observarunt diviserunt in tres, ita sphaeram VIII in duos et ut haec Solis sphaera est una et tres, una quidem pro quanto omnes unum proximum intendunt finem, tres vero pro quanto variis rationibus illum attingunt, ita VIII sphaera est una et duae, una quidem quia ambae in unum finem ordinantur, videlicet motum stellarum fixarum, plures vero pro quanto pluribus rationibus illum attingunt. Haec quidem pro ratione motus accessionis et recessionis illa vero pro motu praegressionis, ea vero qua stellae fixae praegrediuntur supereminet, quando motus hic sit nobilior, deferens vero sphaera illa, quae defert fixas inferior est quando hic motus minor sit. Utrum vero superior vel inferior sit deferens stellas problema neutrum est. Motui diurno non tribuo sphaeram propriam, quando motus sit totius cœli et omnium sp⟨h⟩aerarum et orbium ac si esse motus animalis cuiusdam, ut Averroes etiam autor est. Ex iis constat primo ultra sphaeram octavam non esse aliam supravenientem sphaeram, nisi secundum imaginationem mathematicorum, qua imaginantur paralellos et circulos et id genus. Secundo patet octavam sphaeram esse unam et non simplicem, quando ambo orbes in unum dirigantur finem sed cum ratione diversa, ideo gemina est. Tertio etiam patet supra orbem stellatum deferentem esse orbem non stellatum, quando ille non stellatus sit propter stellam, quoniam in illius motum ordinatur, ambo enim ad unum diriguntur finem superior tamen excellentiori modo. Quarto patet aliquod non stellatum esse praestabilius stellato ut orbis ille superiorem praestantior inferiori quoniam movet stellas nobiliori motu et de potestate fixarum haec sufficiant.

⟨27⟩ XXVII: De horarum deque quatuor angulorum potestate

Potestates quidem igitur, quae per se stellis competunt, tali observatione observatione] obsernatione ab antiquis receptae sunt. At anni horis quattuor existentibus, vere videlicet aestate, autunno et hyeme. Ver quidem humiditate magis superhabundat, quod caliditas tunc per aerem iam frigefactum incipit se diffundere. Aestas vero caliditate, quod Sol tunc ei loco, qui est ad apicem nostrum, appropinquat. Autunnus siccitate, quod praeteritus fervor humida arefacit. Hyems frigiditate, quando Sol eo loco, qui est ad apicem nostrum, plurimum distet. Quapropter cum nullum sit ipsius signiferi circuli quatenus circulus est naturale principium, ab aequidiario veris, dodecatemorion incohatum Arietis, nec non caeterorum initium supposuerunt, quem