zodia graece, latine a figuris, quas referunt animalium, animalia dicuntur, simia a significationum efficacia signa dicta. Aliquando astra a stellarum multitudine, quae ibidem si dent, latine sydera. Aliquando morphoses a simulacris, quae referunt, latine imagines sive formae. Sunt autem haec Aries, Taurus et caetera, sunt vero imagines XLVIII quarum XXI in septentrionem ipsum assurgunt XV, in meridiem declinant XII, vero per medium zodiaci constituuntur. In iis imaginibus stellas visu notabiles et quae pollentes sunt M et XXII observant, caeteras vel ob lucis imbecillitatem vel ob radiorum obliquam proiectionem (ut Porphyrius inquit) praetereunt. Ordinant vero has imaginum stellas pro lucis praestantia, quando quidem (ut Porphyrius inquit in eruditionibus) aliquae illustres, aliquae splendidae, aliquae fulgentes, aliquae clarae, aliquae limpidae, aliquae dubiae sunt, propterea sex cœtus sive ordines sive, ut alii dicunt et inepte, magnitudines sunt. Illustres a lucis praestantia, primae sunt imprimo, sive cœtu, sive cohorte, sive ordine, sive magnitudine, quaeque posituris per cœlum ipsum disseminatae plurimum sunt, suntque numero XV. Splendidae secunde sive cohortis sive magnitudinis, cum aliquantulum luce e primis deficiant sunt numero XXV fulgentes vero e tertia cohorte etiam aliquantisper luce imminutae numero sunt CCVIII. Clarae quartae cohortis ita se habentes ad tertias uti tertiae ad secundas numero sunt CCCCLXXIIII. Limpidae ea ratione se habentes ad quartas, qua quartae ad tertias numero sunt CCXVII. Dubiae sextae cohortis ita se habentes ad quintas ut illae ad quartas, numero sunt XLIX, quibus si addes nebulosas quinque, tenebrosas sive occultas IX erunt (ut diximus) omnes numero MXXII. Alii vero sex stellarum faciunt magnitudines sive ordines, non apositura, quando quidem situ non ordinatae sint, immo per cœlum ipsum perque omnes illius regiones disseminatae, sed per hoc quod sunt aliquantulae ad terram ipsam, nam diameter stellarum primae magnitudinis continet diametrum terrae quater et eius dodrantem estque proportio diametri ad diametrum, ut XIX ad quatuor quatrupla supertripartiens quartas. Diameter vero stellarum secundae magnitudinis diametrum terrae quater continet et XXIX sexagesimas estque proportio diametri ad diametrum, ut CCLXIX ad LX diameter stellarum tertiae continet diametrum terrae quater et unam octavam, estque proportio XXXIII ad VIII quatrupla videlicet sexquioctava. Diameter stellarum quarte magnitudinis continet diametrum terrae ter et circiter X decimastertias estque propinqua proportio diametri ad diametrum, ut XLIX tripla supra decupartiens tertiasdecimas, estque ut fere proportio XLIX ad XV tripla superquadripartiens decimasquintas, at stellarum sextae diametrum continet terrae bis cum dimidio et fere tribus tricesimissecundis estque fere proportio LXXXIII ad XXXII, haec Alphagranus ferre ad verbum scribit. Verum haec causa a prima parum differt, quando quidem ut Plato in Phaedone scribit, nos non stellarum corpora videmus sed radiorum quasdam reflexiones in aere similes stellae speciem referentes, quasi dixerit radiosas umbras sive splendores, qua ratione fit ut magnitudo stellae non corpus ipsum sit sed illius radiosa umbra et ita haec causa a prima parum differt. Ptolemaeus itaque primo duodecim imagines per medium zodiaci collocatas describit, deinde alias, quae errant a zodiaco, verum non sine magna dubitatione est quod Ptolemaeus proponit, an videlicet signa fixa atque stellas prout sunt in signis fixis describat vel signa mobilia et stellas prout sunt in signis mobilibus VIII cœli prout sunt partes in toto. Videtur enim Ptolemaeus non cognovisse nonum orbem et quanto minus decimum, et si cognovit, de illius vel illorum signis nihil scribit. Ex alio in XIII Magnae constructionis libro ab Abrache per CCC annos praecedente observans, octavum orbem ab occidente singulis centenis annis parte una motum fuisse verificavit, quae ratio docet alium orbem praeter octavum eminere, qui motu diario caeteros rapiat. Cui Thebicius subcessit, qui motum octavae sphaerae suo tempore considerans ac arctiori machinatione observans, singulis LXVI annis una parte perfici constituit. Deprehendit quoque motum octavae sphaerae difformem,