Saturnus in eiusdem parte prima, Iuppiter in eiusdem parte vigesima quinta, manifestum quoniam defluxionem Luna habebit a Saturno, Iovi vero coniungetur. Itemque sit Luna in Scorpii parti vigesima, Saturnus in Aquarii parte prima, Iuppiter in Leonis parte vigesima quinta, habebit itaque defluxionem Luna a prima Scorpii parte, cui radios emittit quadrangulares Saturnus ipse, coniungetur vero cum vigesimaquinta parte Scorpii a Iove irradiato ultra precedente, aliter et de defluxione tradit Porphyrius. Quando stella a stella defluit velox a tardiori, sive coniunctione prope facta sive a coniunctione, quae est secundum figuram, defluxionem assignant, dummodo plures quam habebant ad figuram partes medias habere incipiunt, et de interceptione, quam Porphyrius perischesin vocat, agamus. Intercipi itaque aiunt quoties in tali figura constituitur stella, ut sit Luna in Virgine, Mars in Ariete constitutus, tunc continet Leonem atque Libram. Nam radius Martis, qui ad Leonem triangulum, qui vero ad Libram diametrum circumfigurant. Luna igitur e maleficis radiis intercipitur, unde quando malefici intercipiunt aut Lunam aut horoscopum, nulla beneficarum rationem habente utilem ad interceptionem, parvo tempore natos vivere ferunt, rursus interceptionem sic assignant. Interceptio est quando duae stellae unam mediam intercipiunt, nullo alio radium proiiciente in illarum medium, haec si a maleficis fuerit, obsessio appellatur, si a beneficis, vocatur honor, et de media proiectione, quam Porphyrius mesembolesin vocat, transigamus. Media proiectio est quando in medias partes proiicit stella radium, ut Luna existente in Leonis parte decima et Marte in eiusdem sig⟨n⟩i parte vigesimaquinta, mediabunt itaque partes XV e Leonis decima usque in XXV. Si igitur Iuppiter contingat esse in duodecima parte aut pluribus a gradu X usque in XXV, in medium radium proiiciet. Similiter autem ubi Luna sit in decima Leonis parte, Iuppiter in XXV, Mars in Arietis parte duodecima aut pluribus ut diximus, in medium Mars proiiciet videlicet inter Lunam et Iovem, et de participatione, quam Porphyrius metocheteusin vocat, agamus. Participationem aiunt, quando stella coniungitur alteri stellae et illa rursus alteri, transfertur enim occasus unius ad occasum alterius. Hanc nostri et (non inepte) translationem vocant, quam sic describunt, translatio est cum velox stella e tardo defluit et transfert naturam illius e quo seperatur ad illud cui coniungitur, ut si iungitur velox tardo et ille alteri velox transibit inter ipsos, ut Mercurius sit in Leonis parte octava, Luna in Geminorum parte decima, Iuppiter in Piscium parte duodecima. Nam Luna e sexangulo Mercurii seperatur ad quadrangulum Iovis accedens, propterea defert ab uno in aliud lumen, simili ratione fieri potest de translatione corporali, quod omitto, et de conductione quam quoque Porphyrius synagogen vocat nostri collectionem agamus. Conductio est quando uni stellae differentes stellae copulantur colligit enim stella eiusmodi ambarum vires, et de conterminatione, quam homorosin vocat ipse. Conterminatio est quando in eisdem finibus stellae collocantur et hoc sive corpore sive configuratione, ut quando feruntur in fines eiusdem stellae aut ad illos radios emittunt. Et de societate, quam ipse metochen vocat, agamus. Societas est quoties stella in signo est, cui domicilii rationem habet et cum ea alia sit in eodem cui iura exaltationis tenet, hanc nonnulli peritissimi mathematici receptionem dicunt, quam sic describunt. Receptio est cum stella in alterius iurisdictione collocatur, verum quae per domicilium vel exaltationem fit, pollentior perhibetur quaeque per coniunctionem fortior ea, quae per aspectum, verbi causa Sol et Mars in Ariete se recipiunt, cum Mars domicilii ius, Sol exaltationis habeant. Item sit Iuppiter in Cancri finibus Saturni et econtra Saturnus in Librae finibus Iovis, hi quadranguli se recipiunt, verum prima receptio pollentior est, tum quia corporalis tum quia potiorum iurisdictionum, et de cursivacuitate, quam ipse cenodromian dicit, loquemur. Cursivacuitas est solum in Luna ut quando ipsa nulli iungitur, hoc est neque per signa neque per partem neque per figuram neque secundum adhaerentiam neque in alterius trigintipartio collocatur neque synodum cum Sole facit, et de illustratione, quam ipse actinobolian vocat, latine radii emissionem, sed (ut uno verbo nos hanc vocemus) illustrationem appello. Illustrat stella sequens precedentem secundum