PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 18r

Facsimile

dicunt quando quando] quaudo maximus viget calor, quo tempore summa humidi naturalis fit resolutio, hac de causa molestas esse potiones autumant, quod resolutio resolutioni adiicitur. Sunt cœlestium rerum scriptores non absque ratione moti, qui asserunt tunc incipere procyonales dies, hoc est antecaniculares quum Procyon exoritur. Procyon enim in parte Cancri septima nunc est, exoritur vero matutine quum praecedit Solem partibus circiter XIII, quae ratio docet tunc exoriri quando Sol peragrat Cancri XX partem fere, nam et tunc apparet et tunc lucana est, primoque exoritur peragrat autem Sol XX partem Cancri die fere tertio Iulii, quare tunc incipiunt dies procyonales. Canis vero Maior nunc est in XVIII parte Cancri, exoritur autem lucane cum Solem praecedit XIII fere partibus, praecedit autem Solem tanto partium numero cum Sol primam Leonis partem peragret et tunc exoritur Canis Maior et tunc caniculares dies incipiunt et ita die XIIII Iulii fere incipiunt, quod tunc Sol fere primam Leonis partem peragrat, sed de fine procyonalium et canicularium omnes fere sentiunt tunc esse, quando Sol transfert se ad signum commune, hoc est in Virginem, tunc enim fere dies qualitatem mutant et ad aliam accedunt complexionem, hoc autem est circiter medium Augusti, quod tunc Sol Virginem ingreditur. Hinc patet differentia dierum procyonalium a diebus canicularibus esse dies XI, propterea inquit Hippocrates sub Cane, hoc est diebus Iulii XIIII et ante Canem, hoc est dies procyonales per XI ante, molestae sunt potiones. Galenus vero quadam plactica computatione libro secundo Elementorum capite primo dies procyonales et caniculares iunctos vult esse XL, quosque X Iulii incipere XX Augusti desinere. Quidam medici astronomiae atque graecarum litterarum inexpertes aiunt tot dies esse infaustos hyeme contrariis videlicet temporibus quo Sol per oppositum Caniculae decurrit et hoc Hippocratem sentire aiunt, cum dicunt sub Cane et ante Canem, accipiunt enim ante pro contra. Haec enim penitus deliramenta sunt, quando quidem Hippocrates dicat sub Cane et Procyone modo Procyon est Canis Minor, qui praeoritur ante Canem cum VII videlicet parte Cancri his temporibus Maior Canis cum parte Cancri XVIII, approbo tamen diebus hyemis frigidissimis molestas esse potiones, non tamen ex textu Hippocratis ibidem colligo sed alibi pluries. Haec dicta sunt obiter non quidem ad necessitatem sed ad doctrinae amplitudinem. Ea cœli etiam imago, quae graece est Hydros, latine est Anguis, a recentioribus vero nescio qua ratione ductis, magnanimus vocatur. Alia quoque tum graece, tum latine Crater dicitur. Alia, quae latine Corvus, graece est Corax. Quae Argos graece, latine Navis est. Alia tum a nostris, tum a Graecis Centarus. Quae vero graece est Therion, latine est tum Fera, tum Belua, tum Lupus. Quae Thymiatherion graece, latine est Acera sive Thuribulum, a nonnullis Ara dicitur. Quae quoque graece est Stephanos, latine est Corona, haec quo ad nomina imaginum tam Graeca quam Latina. Ex iis perspicuum est XLVIII esse imagines sive formas, vel (ut graece loquar) morphoses XII quidem per medium signiferi collocatas XXI, ad septentrionem assurgentes XV, ad meridiem declinantes. Poetae vero adiiciunt Circulum Lacteum multas ob fabulas, quem Ptolemaeus hic praetermisit et ubique in isto enim stellae sunt, quae graece Sporades, latine stellae parvae disseminatae ac minutae dicuntur. Verum facile tollitur quod Ptolemaeus has imagines ad rerum eventa praeordinat iudicanda, quorum index non est gala, hoc est lac ipsum, poetae vero ad colores inter quos potest esse lac. Hinc iure patet septentrionalem cœli regionum esse prestabiliorem meriodionali, tum quod illius imagines sunt prestantiores tum quod plures et pluribus stellis refertae. Illud tamen nos ancipites facit, quod cum nullum sit arenarum granum in terra quin sydus sibi comperet in cœlo, ut inquit Hermes, videbitur propter hoc multo plures esse cœli formas, quando species terrenae plures sint quam XLVIII. Videtur itaque (ut Porphyrius inquit) quod una eademque cœli sive forma sive species pluribus animalium ac rerum specibus presit, verbi causa corvus non tantum corvis sed