PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 22r

Facsimile

Qui vero ad meridiem est locus, ipse calidissimus est, tum propter inflammationem meridiationum Solis, tum quod ea, quae sunt secundum illius regionis declinationem ad meridiem magis declinant. Ubi ab eodem venti flantes (quos communiter australes appellamus) calidi sunt et fœcundi. Locus autem, qui ad occasum, ipse est humidissimus quando per ipsum Sole iam occubente, ea quae a die affecta fuere, primum humescere incipiunt, ubi ab eodem exorti venti (quos amplo verbo Favonios vocamus) recentes sunt et humidi. Locus, qui ad septentrionem collocatur, ipse frigidissimus est, quia caliditatis solaris causae culminantes per declinationem a nostra habitatione ab ipso plurimum distant, veluti contra meridiem ille collocatur. Ubi ab eodem flantes venti (qui communiter borei dicti sunt) frigidi sunt et frequentes.

Secat Ptolemaeus signiferum ipsum quattuor in partes ducendo lineam ab ortu in occasum et aliam ab imo quod sub terra est in culmen quod est meridies. Inde quattuor angulos fecit, quattuor quoque tractus, quae et quadripartia dicuntur, ab ortu quidem in culmen, e culmine in occasum, ab occasu in imum, ab imo in ortum. Angulus quidem primus tractusque in illum terminatus ab imo incipiens vim habet aridiorem, argumento quod Sol ipse incipit exugere e terra humiditatem nocturnam cum per eam regionem decurrit. Meridies vero tractusque ab ortu in culmen calidior, tum propter Solis meridiationem tum propterea quod regio illa ad meridiem vergit, e culmine incipiens in occasum ductus humidior, quod Sole ipso occubente iam res e die affectae in humorem vertuntur. Imum sive septentrio frigidior tractusque ad ipsum terminatus ab occasu incipiens, tum quod e Solis meridiatione regio illa plurimum distat tum quod ad contrarium meridiei collocatur. Addit quoque praeceptum utile et philosophis et medicis circa ventos, volens quattuor esse ventos quattuorque e locis illis exortus illorumque naturam subeuntes. Subsolanus, qui graece est apeliotes, ab ortu tractuque illius flat aridus existens. Auster, qui graece est Notus, a meridie tractuque meridiano calidus. Ab occasu tractuque occiduo Favonius, qui et Zephyrus est graece humidus. Ab imo tractuque septentrionali flat septentrio, qui graece est Boreas, frigidus. Quae ratio docet Aristoteles in Meteoris recte sensisse, cum omnes ventos reducat ad quattuor et tandem ad duos. Verum quot sint venti et quomodo sint collocati et quibus nominibus dicantur et qui sunt illorum effectus, in libris quos scripsimus in Meteoris perquirantur. Patet etiam propter haec ventorum hunc quidem masculescere videlicet austrum, nam calidus est, caliditas vero vis est masculina. Huic quoque contrarium etiam masculescit quoniam frigidus, frigiditas autem vis est activa, caeteri quod vires habeant fœmininas fœminescunt. Itemque horum duo fœcundi sunt et genitales, Auster et Favonius, ille quidem propter caliditatem, hic vero propter humorem, calidum quidem et humidum fœcundae sunt qualitates. Caeteri duo steriles quando frigiditas et siccitas inepte sint ad fœcundiam. Nec turbet te quod Avicenna et peripateticus et medicus magnus Austrum ponat calidum humidum, Boream frigidum siccum, Subsolanum et Favonium temperantes, licet subsolanum aridiorem, quando ille cœlestem conditionem terrenae coppulaverit. Ptolemaeus enim ventorum naturam tantum iuxta cœli regiones statuit, quae pro terrae conditionibus variari possunt, unde recentiores Soli regionem tribuunt orientalem DAC Lunae vero occiduam CBD. Sol enim generatim omni regioni orientali praeest, Luna omni occiduae. Speciatim quadripartio AC praeest Venus quadripartio CB Mars, tractui BD Saturnus, tractui DA Iuppiter, Mercurius vero cum sit ambigui generis nulli addictus est, sed ei cum quo miscetur prevalet. Haec nunc omittantur quia an vera sint poterius dice