PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 30v

Facsimile

us probat loco a contrario. Dicebamus signa praesidere quando Sol per illa decurrens diem efficiebat maiorem nocte, igitur ubi Sol diem diei et noctem nocti aequat, signa illa erunt aequivalentia. Quod sese respectent, duplici ratione docet, tum ob ea quae dicta sunt de aequilitate dierum et paralellorum, tum quod ab eisdem punctis orizontis partes signo et occidunt et exoriuntur. Verbi causa a quo puncto occidit et exoritur prima Canc⟨e⟩r impars, ex eodem occidit et exoritur XXX Geminorum, quare dies in quo Sol per primam Cancri partem decurrit, equabitur diei in quo Sol per XXX Geminorum peragat, quando partium exortus et occasus sit unus paralelli quoque aequales. Graecus sine nomine vult Ptolemaeum per semeion punctum intelligere, ut legatur conversivorum punctorum et non signorum, et hoc propter causam dictam.

⟨41⟩ XLI: De inconnexis

Inconnexae autem atque aversae dicuntur partes, quaecunque earum quae praenarrate sunt connexionum, nullam penitus invicem rationem habent. Hoc est neque praecipientes neque obtemperantes neque respectantes neque equivalentes itemque neque aliqua dictarum quattuor rationum configurantur, hoc est neque diametro neque triangulo neque quadrangulo neque sexangulo, iuxta quam rationem hae penitus aversae habebuntur, quaecunque aut per unum aut per quinque dictorum dodecatemoriorum distant. Quando per unum quidem non configurentur, nam duo interse collocata angulum continent unius, quae vero per quinque ad inaequalia omnem circulum dividunt, aliis figurationibus per aequalia inmensi circuli divisionem facientibus.

Tres connexiones declaravit inter signa Ptolemaeus. Per primam signa ipsa syschematizomena, hoc est configurata dicuntur, quaeque ratio sychema graece est, latine configuratio. Alia graece est (ut Graecus inquit) oiceiotes, latine familiaritas, qua ratione ipsa signa prostassonta, hoc est praecipientia, et hypacuonta, hoc est obtemperantia, voc[c]antur. Tertia est quae graece dicitur blepos, latine respectus, qua signa ipsa dicuntur bleponta, hoc est respectantia, et isodinamunta, hoc est aequivalentia. Quae ratio docet, ut quae signa vel signorum partes nulla harum rationum connectunt, haecasyndeta, hoc est abiuncta sive aversa sive inconnexa dicantur. Unde pro regula ponit quod partes, quae aut per unum aut per quinque signa distant, inconnexae atque aversae sunt. Per unum quidem, quoniam quae figuram faciunt, debent angulum claudere qui videlicet sit ad minus duarum partium recti, modo ut in Geometria demonstarum est, quae distant per unum angulum eiusmodi nullatenus claudunt, quae vero per quinque distant omnem circulum cœlestem qui est XII signorum et partium CCCLX ad inaequalia secant. Cum quinque pars sit XII in aliquota et XC quae continentur in quinque signis sit pars in aliquota numeri CCCLX, caeterae vero divisionem faciunt totius cœli per aequalia ut declaratum est, iure igitur cœlestes figurae quattuor sunt, diametrum videlicet, triangulum, quadrangulum et sexangulum. Picus in libro sexto suarum confutationum refellit haec omnia, quae Ptolemaeus de aspectibus sive configurationibus dixit, et quo ad aspectus ipsos et quo ad rationem qua aspectus concessit, quae licet tacta sint in Libro nostrarum calamitatum, quia hic proprium est locus utile putavi referre potiora illius viri. Arguit itaque ipse aut per aspectus stellae ipsae matantur aut radiis illarum una mixtis effectus terreni alterantur. Stellas mutari ad aspectuum mutationem nemo philosophus dicet quando stellae aeternae nullas externas recipiant mutationes, ut Aristoteles est autor. Quod si dicatur e configuratis stellis proficisci radios commixtos, tali ratione ut inde nos ipsi alteremur, hoc autoritate Plotini frivolum est, primo quia miscibilia sunt aut corpora aut liquores aut affixae corporibus qualitates aut (ut uno verbo dicam) activa et passiva, ut scribit Ar⟨i⟩stoteles in Libro de generatione, constat autem radios nulla horum