PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 16v

Facsimile

in lino septentrionali, Saturni ac Iovis naturas suquuntur. Lucidae nodi cœlestis stellae martiae sunt, quaedam etiam ex parte mercuriales.

Ultimam cœli formam Piscibus tribuunt, qui graece sunt Ichthyes, tum quod piscibus caeterisque id genus stellae illius praesunt, tum quod sic in cœlo figuratur. Quantum vero ad graeca verba attinet, Pisces gemini sunt et alter quidem notius idest australis, alter vero boreus, idest septentrionalis, propterea de utroque Pisce Ptolemaeus loquitur. Amplius animadversione dignum, quod Pisces hi quodam filo colligati figurantur, quod alii linum, alii lineolam, alii ligamentum vocant, propterea de lineola hac stellae, quae sunt ad Piscis Australis caudam atque lineolam australem, saturniam naturam retinent. Itemque animadvertendum in hac cœli parte, hoc est inter Pisces et Arietem, esse stellas quasdam in orbe dispositas, quas Graeci Syndesmon, Latini nodum cœlestem vocant, propterea inquit lucidae nodi cœlestis stellae. Graecus sine nomine mediis Piscium partibus atque caudae adiicit Rubra maria, Persen et affinia loca, mare quoque Arabicum Boristenen, partibus praecedentibus Indicam, Euphraten et Tygrin. Haec de Piscibus atque de stellis fixis zodiaci VIII orbis, quaeque ad nullam eiusdem zodiaci regionem vergunt, sed sunt (ut dixit) per illius medium collocatae. Utrum vero detur zodiacus alter praeter hunc realis vel imaginarius, secundo De nostrarum calamitatum causis disputavimus, fortasse enim quaedam adiiciemus in fine ad rem nostram utilia.

⟨25⟩ Enuntiatum XXV: De assurgentibus in septentrionem

Formarum vero, quae in septentrionem assurgunt, lucidae quidem stellae, quae ad Minorem Ursam sunt, Saturni qualitati similem qualitatem habent, aliquantulum etiam venerea similitudinis. Quae vero ad Ursa Maiorem, Martis similitudinem referunt. Crinitus stellarum chorus, qui est sub huius caudam, Lunae Venerisque qualitatibus persimilis est. Lucidae stellae, quae sunt ad Draconem, saturniae martiaeque efficaciae sunt. Stellae Cephei sunt ioviae, itemque saturniae. Quae ad Bootem sunt, mercuriales saturniaeque. Rutila et illustris stella cui nomen est Arcturo, Martis ac Iovis qualitatem retinet. Quae in septentrionali Corona dispositae sunt, eadem quae Venus ac Mercurius agunt. Quae ad eum, qui in genibus collocantur, Mercurio similes sunt. Quae in Lyra sunt, Veneri ac Mercurio. Stellae quae Gallinam constituunt, eamdem Veneris ac Mercurii naturam sequuntur. Quae sunt ad Cassiopem, Saturni ac Veneris. Quae ad Perseum, Iovis et Saturni qualitates retinent. Globus stellarum, qui est ad capulum gladii, martius est. Lucidae stellae, quae in Heniocho, Marti Mercurioque similes sunt. Quae in Serpentario, Saturni qualitatem retinent, habent et Veneris quiddam. Quae in ipso Serpente collocantur, qualia Saturnus et Mars efficiunt. Quae ad Sagittam positae sunt, Martis naturam imitantur, nonnihil etiam Veneris habent. Stellae Aquilam constituentes martiae ac ioviae naturae sunt. Quae Delphinum describunt, Saturno Martique similia operantur. Lucidae stellae quae ad Equum sunt, Marti ac Mercurio similes sunt. Quae in Andromeda, veneriae. Quae in Triangulo, mercurialis qualitates esse perhibentur.