unt. Primo quia capram faciunt Iovis et ab eo tempore pluviae multiplicationem, secundo quod Saturnus ibi collocatus exercet vires domicilii supra capras, Mars exaltationis, caeterae stellae caeteras. Undecimum trigintipartium comparant Aquario, primo quod dum Sol per ipsum decurrit aquae pluviaeque nimium increscunt unde et Eridanus exoritur, secundo quod Saturnus exercet vires domus super aquatica quum per ipsum ambulat. Duodecimum trigintipartium Piscibus sacrificant, primo quod Sol propter nimias quas fecit pluvias, pisces mirum in modum adauxit. Secundo quod Iuppiter in eo constitutus exercet erga pisces vires domicilii, Venus exaltationis, caeterae stellae caeteras. Haec igitur duodecim intervalla dicta sunt graece semeia, latine signa, quod Sol caeteraeque stellae per ipsa decurrentes aliquid nobis signant. Interdum graecae zodia, latine animalia, quod ipse Sol peragrans ipsa gerit XII animalium similitudines, ut igitur caput et cauda Draconis vires detinent luminum apud recentiores. Ita intervalla haec vires sibi comparant a decursibus stellarum per ipsa, non quidem a stellis, quae perpetuo in eis sunt, sed a positura et comparatione ad mundi partes. Sol igitur ita decurrens motu proprio e capite Arietis zodiacum facit in anno hunc immobilem veluti in die paralellum sectum quidem in duodecim partes, quarum quaelibet trigena est. Zodiacum quidem facit in anno, gradum in die, dodecatemorium in mense. Est autem zodiacus hic quem Sol anno cursu describit XII gradibus latus, pro quanto planetae maior deviatio ab ecliptica est partium sex CCCLX longus, quia tot fere diebus Sol ipsum peragrat. Zodiacus igitur huiusmodi non in novo cœlo apud Ptolemaeum est, sed in ipso octavo licet modo alio, quando signa duplicia sint, morphoses videlicet et dodecatemoria, haec quidem ad imaginationem, illa vero realiter. Rem hanc Ptolemaeus hic absolvit dicens iis ita propositis, erit etiam consequens adiicere ipsi signiferi dodecatemoriorum assignatas naturales peculiaritates, quando quidem cuiusque ipsorum plenior complexio similitudinis rationem iis horis habeat quae tum vigent. Ecce quomodo vires tribuit iis a motu Soli facientis horas anni. Deinde vires etiam tribuit eisdem ex aliis stellis et inquit emergunt insuper ipsorum proprietates nonnullae ea e connexione, quae est ad Solem et Lunam caeterasque stellas, ut domus exaltatio fines, hae namque iurisdictiones signis ipsis competunt, ut explicabimus. Sic igitur iis signis duplici ratione vires competunt et a peragratione Solis, per quam et signorum et animalium nomina sortiuntur, et a proprietatibus sive iurisdictionibus, quas caeterae stelae in illis retinent. Haec Ptolemaeus ubique sentire videtur, verum ubi stellae fixae trepidario motu moventur, oportet fortasse concedere dodecatemorium hoc, zodiacum realem esse supra stellatum constitutum, sed haec in aliud tempus differantur. Nunc vero ad eruditiones iuvenum haec dixisse sat est, tractaturus itaque Ptolemaeus eruditiones dodecatemoriorum, de his tria proponit dicere, ut conversionem, quae graece est trope, aequinoctium sive aequidiarium, quod graece est isemerinon, et bicorporeum, quod graece est disomon, et solidum, quod est stereon. Hec enim competunt unicuique dodecatemorio et per se et ratione habita inter ea ut declarabitur, quando bicorporeitas et soliditas competant signis ratione habita ad prima ac ultima signa, conversi[i]o et aequalitas ratione habita ad se, addita quoque nonnullas peculiaritates, ut ab aliis observatae sunt. Sunt igitur primae differentiae quattuor quando dodecatemoriorum, alia sint tropica, hoc est conversiva. Alia aequinoctialia vel aequidiaria, quae graece dicuntur isemerina. Alia solida sive sterea, alia disoma, hoc est bicorporea. Conversiva vero duo sunt, primum quidem a caliditate trigintipartium Cancer est, in hoc enim aestiva fit conversio. Secundum vero ab hyberna conversione est Capricornus, dicta quidam tropica, quia quum Sol in eorum capita devenerit aerem convertit in contrariam naturam atque ad aliam latitudinem. Naturam quidem contrariam, quia quando in Cancrum assurgit aestatem facit post ver, quando in Capricornum, hyemem post autunnum. Latitudinem vero, quia quando Sol per Cancrum decurrit redit in regionem meridianam, quum per Capricornum convertitur in regionem septentrionalem. Cancer itaque et Capricornus tam a naturae eversione quam motus per diversas regiones alteratione tropica nuncupantur, sed dices in Ariete fit mutatio quando in Ariete