tionem quam agit in humidis, etiam quia afficit nostra corpora maturatione et putrefactione vicisitudinaria omni mense. Secunda vero est califaciendi, argumento ipso quod e Sole illuminationes sibi imbibit e quibus caliditas ad nos flectitur. De idiotropia vero sive proprietate agamus, Luna est secundum luminare post Solem, praestabilior aliis et (ut Porphyrius inquit) tamquam regina estque agens principale ut Sol, caeterae coagentes. Hoc autem Arabes probant, primo quia est luminare minus quod praeest nocti, ut Sol diei. Secundo quia est domina ascendentis mundi, hoc est Cancri, quod fuit ascendens mundi apud apud] aqud Albumasarem. Tertio quia habet loco finium dimidium signorum, hoc est ab Aquario usque in Cancrum. Quarto Ptolemaeus in Libro centrum enunciatorum enunciato LXXXVI inquit Sol est fons vitalis potentiae, Luna naturalis, nam a Sole tanquam a fonte quodam vitalis potentia manat, cum sit princeps atque moderator luminum reliquorum, sicut dator lucis unde et qui nascuntur in lucem venire dicuntur. Autor etiam generationis quippe cum calore suo et moveat et mota vivificet, quid enim aliud est vita quam vivificati corporis continuus motus, quod ita esse mors ostendit et quia caeterae vires virtutesque atque potentiae nisi vivificatum corpus sit inesse corpori ipsique animali nequeunt, iccirco vitalis potentiae fons Sol esse dicitur quod ab eo et vira et caeterae alia veluti e principio manant ac fluant. Naturalis vis potentiaque per quam corpora vigent et (ut hodie dicunt vegetantur) ad Lunam referenda est, quod eo ipso in frigido in humectoque dominatur et cum a Sole illustratur, Solis ipsius mysterium adiuvans, materiam ipsam et conciliat et a Sole vivificatam vegetat, illa etiam quae vegetandis corporibus necessaria sunt subministrans. Tradit Aristoteles in Libro de animalibus, Lunam terrae comparandam esse, nam ut in terra caeterorum elementorum vires recipiuntur atque defluunt sic e caeteris stellis omnes virtutes in Lunam ipsam mittuntur et ab ea in nos. Itemque ut terra ipsa est caeteris elementis difformior, ita Luna caeteris stellis inde maculis affecta est, ut terra vallibus atque montibus. Ex iis idiotropia emanat, nam cum Luna sit secundum luminare et post Solem in virtute constituta, meretur eas res habere quae sunt post res Solis, ita ut si Solis res ad annos referuntur, res Lune ad menses et si Sol aurum habet, Luna argentum, si Sol census, Luna panem quaeque ex censibus proficiscuntur et si Sol reges, Luna regum haeredes, si Sol magistratus, Luna populum et plaebem, et inquit anonymus in eruditionibus Luna ingenitura habet corpus quia Sol spiritum vitalem, Luna personam quia Sol animum visionem, quia Sol sensoria, matrem quia Sol patrem, carceres quia Sol dominatum et praefectos, sinistrum cor quia Sol dextrum, lienem quia Sol cor. Amplius quia Luna ipsa humectat, praeest aquis et omnes humectas res habet quaeque etiam in aquis sunt, ut naves, quaeque etiam ex humidis proficiscuntur ut mammillas, cerebrum et illius panniculos, medullas et id genus. Itemque quia aliquantulum calefacit ipsa maturat atque putrefacit, nec ignores Lunam haec tenere secundum respectum, non autem simpliciter quo enim ad illa quae in nobis habet non spectant ad animum, quoniam ut diximus animus dominatur inclinationi. Haec de Lunae idiotropia, sed adversus Ptolemaeum Picus in decimo libro suarum disputationum assurgit accipiens ab Albumasare quarto sui introductori Libro capite primo Ptolemaeo obiiciente. Primo quia Luna non est sic terrae proxima ut possit humoribus terrae refici, quando vapores nec supra XVI stadia putantur a physicis sursum attolli, nedum ad Lunam incolumes attollantur. Secundo stellae et generatim omne cœlum e qualitatibus elementariis non inficitur, ut inquit Aristoteles, sed pace huius viri dixerim. Haec, ut Arabs Ptolemaei interpres inquit, Ptolemaei verbis non sonant, cum nec Ptolemaeus velit vapores Lunam ipsam inficeret, nec velit eos usque in illam pertingere, nec verba eius hoc sonant unde in Graeco sic iacent.
Hoc es ut verbum verbo redamus, propter videlicet ad terram vicinitatem et propter humidorum evaporationem. Lunam itaque nos ipsos humectare Ptolemaeus asserit et quia terrae proxima est et propter humidorum evapora