PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 19r

Facsimile

in natali Catemalatae aiunt. Inter has enumerant Arabes Ptolemaei interpretes in comentariis Libri C enunciatorum enunciato XXIX omnes stellas primae magnitudinis, quando hae ob lucis praestantiam Beubemiae, hoc est quemadmodum corda caeterarum perhibeantur. Ut enim cor certa membra calore et viribus excellit, ita stellae primae magnitudinis lucis praestantia cunctas superant, praecipue si parum e signifero distent, has siquis geniturae hora in hoscopo aut cœli medio aut cum luminari conditionario, hoc est cum Sole de die et Luna de nocte, aut cum loco sortis habuerit, ad magnas facultates atque imperia promovebitur. Observavimus et nos in natali cuiusdam magni Spicam, quae graece est Stachys, chaldaice Azimon Alazel sive Azimec, horoscopasse et cum Luna et Marte bene se habere. Hic (ut credo) nulla alia cœli constitutione tam magna gessit et inopinate. Adiicit tamen Ptolemaeus enunciato illo, quas tamen plerunque calamitatibus insigniunt nisi et planetae ad felicitatem conveniant, cum enim maleficae stellis his disconvenerint, calamitosum finem plerunque parant, recte itaque Arabs has stellas primae molis Beubemias, hoc est corda caeterarum vocat et inter regias collocat. Haec de viribus regiis, et de viribus ad naturae occulta aliqua adiiciamus. Thebitius de proprietatibus stellarum quatuordecim stellas pollentes esse asserit cum suis in terra comparibus. Prima est caput Algol, quam Chaldei Rasdagol vocant, haec nunc M.D.V. supputando fere inventa inventa] inveuta est in Tauri parte decimanona, huic stellae terrestris stella conveniens est adamas, herba quoque eidem peculiaris est arthemisia. Haec stella cum sit saturnia, plumbum sibi subiicit, etiam cum Veneris participet aliquantulum aurum habet, sed cum apud alios sit iovia, stannum sibi adiiciunt. Post hanc sunt Vergiliae, quas Graeci Pleiades, Chaldei Achoragias vocant, huius quoque lapis est crystallus aut diacedus. Herba vero semen feniculi tritum cum argento vivo, hae cum ioviae sint et lucares, praesunt argento et stanno, hae ad annos nostros sunt partiliter in Tauri parte trigesimaprima. Tertia est quae chaldaice Algomesia, graece Procyon, latine Canis Minor sive Antecanis. Haec ad annos nostros supputatur in Cancri parte decimaoctava, huius quidem lapis est achates, herba vero flos solsequiae, hoc est cicoreae cum flore pulegii, quae cum martia sit, ferro praeest. Quarta est extremum caudae Ursae Maioris, quae chaldaice Benenaceth nuncupatur, haec ad annos nostros est in Virginis parte decimonona, cuius lapis est magnes, herba flos cicoreae cum ferro arthemisiae, quae cum sit martia ferro praeest. Quinta est Vultur cadens, quae a maioribus nostris tum Graecis tum Latinis Lyra dicebatur, c⟨h⟩aldaice Ruega. Haec annis nostris in Capricorni parte septima fere existit, huius lapis est quem aliqui chrysolithum dicunt, alii ab auri colore chrysoium, herba quoque saturegia et fumiterra, sibi aurum adiiciunt cum sit venerea. Sexta cœli stella est Canis Maior, quae a Chaldeis Alhabor dicitur, haec nunc septimam Cancri partem peragrat, huius lapis quidem berillus est, herbia verba sabina cum arthemisia, dragontia et parum de lingua colubri, quae cum sit iovia et martia stanno et ferro praeest. Septima Hyrcus, quae chaldaice dicitur Halaiot, haec nunc quartamdecimam Geminorum partem decurrit, huius lapis quidem est zaphyrus, herba vero semen marubii cum aliquantulo mentae et arthemisiae atque mandragorae, quae cum martia sit, praeest ferro et stanno. Octava ex Hyadibus, quas Latini veteres Succulas dixerunt, est illa rutila, quae graece est Lampadias, chaldaice Aldebaram, haec annis nostris partem Geminorum secundam discurrit, huius quidem lapis est rubinus, herba vero titimalus cum eiusdem semine, quae cum martiae sit efficaciae, ferrum habet. Nona est cor Leonis, quae nunc est in Leonis parte vigesimasecunda, huius quidem lapis est granata, herba vero celidonia cum mastice, quae cum martia sit aciovia, stannum habet et ferum. Decima Spica, quae chaldaice est Azimech, quaeque est in parte Librae sextadecima, huic lapis smaragdus, herba vero salvia cum trifolio et promarulla et arthemisia et mandragora, quae cum venerea sit, aurum habet. Undecima lucida coronae septentrionalis, quae chaldaice est Alpheta,