PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 21v

Facsimile

horas efficiat, sintque horae quattuor, iure signifer quattuor in quartas dividitur. Prima quidem quam Sol peragrat vere constat ex Ariete, Tauro et Geminis, secunda vero ex Cancro, Leone et Virgine, tertia ex Libra, Scorpio et Sagittario, ultima ex Capricorno, Aquario et Piscibus. Quae ratio docet has anni horas esse aequales quidem una ratione, inaequales vero alia ratione. Ratione quidem habita ad Solis peragrationem aequales quidem sunt quando quattuor illae quartae aequales sint, ut Ptolemaeus scribit in Libro magnae compositionis. Ratione vero habita ad qualitates quas Sol sua peragratione efficit, interdum inaequales, quando veris hora sit quandoque longior quandoque brevior, similiter in caeteris et cum unumquodque latitudinem habens, habeat principium medium et finem in natura. Ver habet principium, quod est quodammodo naturae hyemis, medium sive statum aut summum, quod est naturae veris et finem qui est naturae aestatis et in caeteris horis idem fieri potest. Unaquaeque enim cum suis vicinis communicat in extremis, hinc perspicuum est antiquos e Solis motu annum recte fecisse, cum enim Sol sui peragratione anni horas efficiat, hae autem sunt partes anni, iure completa signiferi peragratio annus est, peragratio vero unius partis signeferi dies. Si enim tota peragratio annus est partilis erit dies, dies enim tantum est tempus, quanto Sol unam signiferi partem peragrat de CCCLX et quamquam Sol pluribus diebus zodiacum peragret, quia in CCCLXV et horis sex, antiqui tamen numerum huic proximum perquisivere ob facilitatem supputandi, quando non multum singula in peragratione erroris sit. Mensis vero est e peragratione Lunae, cum enim Luna duodecies in anno Soli coniungatur, duodecim fuerunt menses. Tempus enim quo Luna ab uno congressu in alterum accedit mensis est, hic patet primo tantum esse signi spatium, quantum e Sole mense uno peragratur, hoc est donec Luna redeat ad congressum, quantum enim Sol una die peragrat, gradus sive pars est. Ideo signum est duodecima pars zodiaci, gradus CCCLX eiusdem et XXX signi et usque huc divisio est naturalis. Divisio vero gradus in IX minuta et minuti in IX secunda est constituta ad supputandi commodum. Hinc constat ut uno in anno sunt quattuor horae, ver, aestas, autunnus autunnus] autnnnus et hyems, ita uno in mense e Lunae peragratione atque uno in die e motu Solis communi. Luna enim uno mense XII peragrat signa, quae Sol peragando horas quattuor faciebat, igitur et Luna haec eadem peragrans has efficit. Uno vero in die Sol has quattuor efficit horas, ab ortu quidem in culmen peragrans ver diarium efficit, e culmine in occasum aestatem, ab occasu in imum autunnum, ab imo in ortum hyemem, hac ratione fit ut sint horae annuae, menstruae et diariae. De his in Libro de criticis et in Libro de nostrarum calamitatum causis satis diximus, haec pauca satis sint. Quantum vero ad Graeca verba attinet, Ptolemaeus signum vocat dodecatemorion et vult illud esse dodecatemorion in quo aequinoctium vernum fit, nam signum hic vult esse duodecimam sectionem et primum esse primam sectionem. Aliter enim loquitur de signis stellatis, aliter de sectionibus. Stellata quidem signa zodia sive morphoses vocat et fiunt rationibus dictis, sectiones vero duodecime peragratione Lunae, principio sumpto ab aequinoctio, recte igitur dodecatemorion pro quanto est duodecima pars circuli. Hinc recentiores sumunt revolutiones annuas, nam si principium est e prima sectione, hoc est ab aequinoctio verno, quoties Sol redit ad eundem punctum, annua erit mundi revolutio. Hinc qualitates anni predicunt, sed dispositio haec pertractata est in Libro de nostrarum calamitatum causis, haec de temporibus anni.

⟨28⟩ XXVIII: De quattuor angulorum potestate

Itidem etiam quattuor orizontis terrae locorum e quibus venti ipsi flantes exortus habent. Qui quidem locus est ad ortum, aridus est ipse magis quando per ipsum exorto Sole. Ea, quae e nocte humida erant, primo tunc exccicari incipiunt. Ubi ab eodem quoque venti spirantes (quos familiari verbo subsolanos dicimus) aridi sunt et sicci.