PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Agostino Nifo, Ad Apotelesmata Ptolemaei eruditiones

Naples, Petrus Maria de Richis, 1513 · 21r

Facsimile

admodum vita animalis, quando ver ipsum excessivam humiditatem recentem efficiat et deinceps constituerunt reliquas horas, nam et omnium animalium prima aetas humiditate superabundat similis veri, ipsa enim mollis est et tenella. Secunda vero usque in virilitatem, caliditate aestati similis. Tertia et iam in senectutis initio ariditate, similis autunno. Ultima in corruptionem usque frigiditate similis hyemi.

Nunc de potestate quattuor temporum anni Ptolemaeus exequitur, quae Sol ipse motu proprio per signiferum ab occasu in ortum anno efficit, sunt autem haec ver, aestas, autunnus et hyems. Ver quidem humidum magis, nam cum vaehemens frigiditas hyberno tempore contrahatur a solari caliditate, tunc dissolvitur et inde humiditas excrescit. Aestas vero calida cum Sol ad apicem pervenerit, autunnus arridus, aestivo fervore sugente et assumente humiditatem, hyems frigidus Sole distante ab apice. Hac de causa assimilant quidam zodiacum animali, ut enim in animali quatuor sunt aetates. Prima quidem humidior ut infantium, secunda vero calidior ut iuvenum, tertia vero aridior ut virorum, quarta frigidior ut senum. Eodem modo in zodiaco quattuor sunt horae solares proportionem habentes complexionesque cum complexionibus, haec Ptolamaeus tradit, ut Graecus sine nomine resumit, sed duae sunt dubitationes, quas graecus suis verbis resolvit. Prima quod de qualitatibus temporum medicus pertractat non astrologus, secunda quod ait circulum non habere principium, constat enim orizontem esse circulum et tamen ex ipso ortu principium sumit. Graecus solvit primam quod medicus qualitates temporum pertractat quatenus alterant nostrum corpus et ita in ordine ad corpus humanum, astrologus vero in ordine ad Solis motum. Secundam vero solvit per hoc quod licet signifer, quatenus circulus non habeat principium et finem, quatenus tamen aequinoctium vernale humiditatem excitat, quae anteire dicitur caeteras qualitates, principium sumpserunt antiqui eo e signo in quo est principium veris. Haec sunt quae Graecus brevibus resumit pro Ptolemaei expositione, si qua vero alia dicat digna relatione, in translatione textus observata sunt. Hinc patet primo esse quattuor anni tempora, quae graece horae dicuntur, quattuor quoque aetates his horis similes, quattuor elementa etiam eisdem per similia, demum et quattuor complexiones. Sequitur quoque quod prima signiferi quarta humida sit generatim, secunda calida, tertia arida, quarta frigida. Nec te turbet quod Ptolemaeus in quarto Apotelesmatum libro septem velit esse aetates iuxta numerum septem planetarum, nonnulli medici novem, quando Ptolemaeus hic aetates enumerat pro praedominio simplicis qualitatis tantum. Restat modo etiam ut quaedam Arabis Ptolemaei interpretis non praetermittamus, quando ille etiam balbutiendo quaedam utilitate et fructu plena dixerit et primo examinemus anni horas. Igitur ver a praedominio aerem humidum efficit, quod calor veris temperans gelicidia liquefacit traitque humidatem a centro ad circunferentiam, qua ratione aer ipse humiditatem sibi imbibit, et si contra hoc Galenus ipse adducatur, qui ver esse temperatum approbat, dicemus temperantiam esse ad iustitiam, quae stat cum cremento et praedominio humoris, haec de vere. Aestas quoque ipsa calefacit, nam Sole tunc per apicem nostrorum capitum decurrente, maiori mora super terram peragrat itemque et angulos rectiores efficit qua duplici causa calefacit aerem magis, haec de aestate. Autunnus vero aridus est, nam cum fervor aestivus humiditates omnes exuccaverit, ut aquarum minutio ostendit, inde ariditas exurgit, haec de autunno. Hyems autem frigida est magis, tum quod noctes longiores sunt in quibus Sol sui absentia calorem partium efficit, tum quod radii Solis omnino obliqui videntur et angulos obtusos efficiunt. Cum itaque Sol peragratione XII signorum has