haec nunc est in Scorpii parte quarta, huius lapis est topacius, herba vero rosmarinus cum aliquantulo trifolii et hederae, haec cum sit venerea, habet etiam aurum ut dicunt. Duodecima cor Scorpii in secunda Sagittarii parte nunc constituta, huius lapis est sardius et cum illo est ametistus, herba vero aristologia longa cum modico croci. Tertiadecima est cauda Capricorni, quae chaldaice dicitur Deneb et aliquando Aladrab, collocata quidem nunc in quartadecima parte Aquarii, huius lapis est Macedonius, herba maiorana, latine amaracus, nepita, radix mandragorae cum arthemisia, haec praeest plumbo et stanno, quod saturnia et iovia est. Quartadecima est Vociferans, quae chaldaice est Alrameh, nunc in Librae parte sextadecima, cuius lapis est aspis viridis cum guctis sanguineis, herba plantago cum eius radice folio et semine, quae cum iovia ac martia sit, ferro et stanno praeest. Virtutes autem harum stellarum ad actiones humanas valent ut asserit Thebitius, nam qui primam stellam, quae est caput Algol, inconvenientibus geniturae locis habuerit u.g. in horoscopo vel in medio cœli cum Luna vel coniunctam vel benefica configuratione affectam, sitque vel bene se habens cum beneficis, vel a maleficis libera, hic fortis est et audax, animi invicti, contra inimicos valens, felix in inneribus atque securus. Qui vero secundam stellam, hoc est Vergilias, horoscopantem vel culminantem cum Luna coniunctam vel configuratam beneficae, a malis non affectam vel a beneficis affectam habuerit suo in natali, hic aptus erit cognoscere abscondita et naturae occulta cognoscet atque thesauros inveniet. Algomesia ingenitura simili modo affecta, natum gratiosum efficit. Qui extremum caudae Ursae Maioris (quae ut diximus chaldaice est Benetraceth) inconvenientibus geniturae locis cum Luna iunctam vel configuratam beneficae atque cum beneficis bene se habentem et non male cum maleficis habuerit, is in itineribus securus et in rapinis astutus erit. Qui Ruegam in convenientibus geniturae locis cum Luna et caeteris stellis maleficis maleficis] maleficls et beneficis (ut dictum est) habuerit, is in omnibus actionibus valebit. Qui Alhabor simili constitutione cœli in genitura habuerit, is vires habebit inducendi pacem inter reges magnates et inter virum et uxorem, caeterosque cuiusque conditionis viros, gratus quoque erit omnibus hominibus. Qui natus erit Alaioth simili ratione constituta, is exaltabitur ad magnas glorias regibus pergratus erit ac potentatibus et statum magnum sibi comparabit. Qui Aldebaram simili ratione affecta nascetur, his divitias congregabit et ad magnas glorias assurget. Qui stella cordis Leonis ita disposita generatur, hic melancholias et phantasmata non patietur et moribus temperabitur et gratus reddetur cunctis. Qui Spica simili ratione collata nascetur, indivitiis crescet lites vincet et a malis facile liberabitur. Qui Ailpheta eadem ratione servata, hic amicitas acquiret et amorem, castitatem, mundus quoque et benevolus reddetur hominibus. Qui stella cordis Scorpii bene constituta nascetur, is bono colore efficietur intellegens ac laetus, quamvis non sapiens erit sane memoriae apud proceres. Qui cauda Capricorni similiter affecta nascetur, in causis suis litis gratiam obtinebit divitiis crescet. Qui Alrameh simili ratione constituta edetur, hic sanguinis fluxum non patietur. De motibus vero et orbibus pauca transigamus et primo dicamus stellas fixas inter se anaphorice nunquam moveri, hoc est, semper sunt in aequali distantia inter se, hoc est, non quod nunc sexangulae, nunc triangulae nunc diametrae, sed semper una et eadem ratione distantes vel proximae. Rem hanc Ptolemaeus noster per considerationem Abrachis declarat, nam licet ipse Abraches de stellis fixis paucas admodum observationes reperuisset ante se factas, quia eas tantum, quae fuerunt Arsatilis et Timocharis, quibus tute credi non poterat figuras tamen stellarum adinvicem tam eaurm, quae in zodiaco sunt, quam caeterarum extra zodiacum collocatarum, quas ipse Abraches novit, ad huc hodie invariabiliter mansisse videmus. Nam stella in labro meridiano Cancri et stella lucida, quae antecedit caput Hydrae ac stella lucida in Cane Antecedente simili ratione consti